PL 202, col. 231

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

Pro eo quod scientiae vestrae splendor jam prope
toti mundo serenus irradiavit, non immerito nobis
prae ceteris latinis censemus esse gaudendum.
Quanto enim Graecis viciniores sumus, tanto sub
vestrae protectionis elimata scientia reddimur securiores.
Propterea libros de processione Spiritus
sancti, quos tam Graece quam Latine scriptos misistis,
cum magna suscipimus cordis alacritate, et
mox ut in perlegendis illis studii nostri curam potuimus
adhibere, vestrum ingenium et facundiam
et modum loquendi, plurimum sumus admirati.
Quare vos antiquis gentilium philosophis praeferimus,
et magnis Ecclesiae magistris, si vestrae dilectionis
majestas in hoc non laeditur, aequiparamus,
frequenterque optavimus ut veniretis ad nos,

et adhuc perseveramus in hoc ipso proposito, sed
quemadmodum pro vestro gaudemus adventu: ita
bonum est nobis quod remansistis. Non solum autem
vivitis vobis, sed nobis et universali Ecclesiae,
proque tota Latinitate vos antemurale fortissimum
opposuistis, unde non immerito, sicut diximus, nobis
gaudendum est, utpote qui talem habemus mediatorem,
cui nec docta Graecia resistere, nec fabricatis
sophismatum objectionibus potest obviari.
Tria sunt denique, pro quibus vestram postulatum
accedimus dilectionem, quasi dederitis operam qualiter
Moyses quondam ex collocutione Dei, cum disciplinam
omnem habere putaretur, et virgam Dei
habens in manu, cum descenderet in Aegyptum,
alienigenam conjugem cum duobus natorum pignoribus
abducere secum voluit. Itaque, sub hujus typo
litterae cum in theologiae controversiam alia qua
necessitate itur, complexionum acumen gentilium
philosophorum, veluti ad dimicandum cetram gladiumque
amplexandum est. Inductiones syllogismique
disponendi sunt ei qui de difficillima et prima
philosophia, fide dignam vult facere demonstrationem.
Verumtamen spuria vitulamina hujusce acuminis,
praecidenda sunt proprietatis circumscriptione,
qua cognoscuntur aliena. Quod quidem
convenienter fit, si Sephora, id est, perspicacitas

pulchritudinis, Gersam quidem advenam mundum
ostendat: et Eliezer, id est, Deum adjutorem, habere
se demonstret. Hac quidem ego semita progredi
gestiens, de illa quae supra omne creditur esse
philosophia, sermonem coactus facere, Attici quae
dam modulaminis argumenta, laesibile, immundum,
alienumque contagium resecans, ad praesentis seriem
disputationis assumpsi, ut permultum necessaria.
Nempe suspicor quod hujusmodi extera valde
referent, et plana faciant quae dicenda sunt, si facilia,
si vulgaria, si pauca quaedam exstiterint. Perhibent

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.