PL 202, col. 232

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

habeamus et toti Latinitati proficuum, et hoc
ipsum vobis erit in praeconium vestrae laudis monimentum
aere perennius; in primis pro tractatu
sancti Joannis Chrysostomi super Epistolas Pauli,
de quo sibi non auctori plurima quidam ascribentes,
furtim subtraxerunt, quorum praesumptio, si
labor vester in hoc desudarit, risu esset digna, et
furtum detegeretur, et assertio fraudulenta majori
cederet auctoritati. Secundo, pro chronicis quae
habentur apud . . . . ex illo tempore quo imperatores
eorum a Romano divisi sunt imperio, usque ad
nostra tempora. Tertio, pro practica Nicaeni concilii,
quam audivimus esse penes dominum imperatorem.
Ista tria, si vestrae placeret dilectioni, pro
magno munere susciperemus; labori quoque vestro

duplicatas redderemus expensas, et vobis pro
tanto opere nostris precibus expedito, condignas
gratiarum actiones: nec taceamus de tempore praeterito,
in quo vos pro communi utilitate efficaciter
laborasse novimus. Mittimus vobis cuppam unam
argenteam, in qua pro nostro amore pariter et honore
volumus ut bibatis, et alia quaedam vobis misissemus;
sed nuntii nostri sic ex insperato iter
suum arripuerunt, quod in brevi spatio temporis
pro nostrae voluntatis arbitrio non potuimus ea
praeparare.
HUGONIS PRAEFATIO.

enim physici, quod si piperis multa sumatur
quantitas, obvertitur ad cystim, bilemque concitat;
sed, cum quantitatem mensuret parvitas, solvit ventrem,
salutiferaque medicina fit. Atqui dum supremae
philosophiae principium delibare aggredior,
aquatili videor mihi similis esse testudini, quae freta
tranare cupiat, stupore cogitatus obsidetur, tabescit
mens, lingua tanquam Aegyptiam palmam, quae
apud Graecos Adiperos vocatur, gustaverit, retardatur.
Simpliciter autem et omnis sensus, quasi
vehementissima sensibilium perceperit, titubat.
Porro ignis quidem, ferrumve indici adamantis
alterutrum respectum languidum est: cum ferrum
sculpturis pervicaciter contradicens, adamas dictus
exsuperet: et ideo igni domabilis nondum repertus

sit. Ego autem arbitror adamante incomparabiliter
durius et difficilius esse scribere de divino, quod
non modo sensum, verum omnem transcendat intelligentiam.
Ideoque volebam circa has latebras
lovere, ceu imbellis miles dimicare trepidans: et
ne jejuno eloquio perspicuus apparerem, difficultatem,
gestionem et odorem tanti negotii, ut Libyci
serpentes piganum subterfugiunt, devitare. Sed
Constantinopoli cum essem, accersitus sum consulendus
a magno atque augustissimo imperatore
Emmanuele, utrumne Latini aliquas sanctorum haberent

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.