PL 202, col. 239

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

videtur, ait enim: Non est alicui eorum quae
deorsum sunt, naturam divinam comparare. Nam et
si parva similitudo inveniatur, fugit quod amplius
est: me deorsum omittens, cum paradigmate, venam
aliquam et fontem et fluvium intellexi. Nam et
alii ne huic forte Pater, isti autem Filius, alii vero
Spiritus similiter habet. Haec enim neque tempore
distant, neque ab invicem dissecantur continuitate,
et videntur quodammodo tribus proprietatibus secari.
Sed formidavi primum quidem fluxum aliquem
deitatis suscipere stationem non habentem. Secundo
autem ne unum numero per similitudinem hanc introduceretur,
vena enim, fons et fluvius unum numero
differenter transfigurata. Rursus solem consideravi,
radium et lucem, sed et hic formido: primum

quidem, ne compositio aliqua subintelligatur
illius, quae compositionem non habet naturae, veluti
solis et eorum quae in sole. Secundum autem ne
Patrem quidem substantiam, alia vero virtutes Dei
faciamus inhaerentes, non subsistentes. Neque enim
radius, neque splendor, alius sol; sed solis quaedam
emanationes et substantiales qualitates, et simul
esse et non esse Deo tribuamus quantum ex similitudine.
In Trinitate igitur si similitudo servetur,
solus nuncupabitur Pater substantia, Filius autem
et Spiritus qualitates, vel Patris proprietates.
Et haec quidem sic. At ille qui dualitatem Patrem
dicit et Filium, eo quod ex ambobus proveniat Spiritus,
et principium emissionis abnegat a Filio, solum

Patrem principium Spiritus dici arbitratur.
Unde si Filius emittat Spiritum cum non sit principium
emittendi, est inconveniens. Magis autem
si in altero alterius principium intelligatur, et non
in unoquoque propria cujusque emissio. Quod si
pariter in Patre et Filio hujusmodi principium attendatur,
rursus sequi dicit inconveniens, dualitates
scilicet, antecedere unitatem, et ejus esse principium.
CAPUT V.
Videtur quidem iste vir non attendere quod in
Trinitate magnopere considerandum est: hoc scilicet,
quod unitas naturae tantum attribuitur, dualitas
vero personis duabus quibuslibet. Quare non est
verum si Spiritus procedit ex Filio et Patre, quod

unitas procedat ex dualitate. Natura enim quae unitas
intelligitur, nullo asseritur modo ex aliquo procedere;
sed neque Spiritus acceptus personaliter
censetur unitas aliquando, nisi abusive fortassis
accipiatur. Item cum dicit rationes rerum in Deo
esse, Deus nomen, ibi non personam Patris, vel
Filii, sed substantiam et naturam, et ut simpliciter
dicatur, Trinitatem significat. Dualitas vero nomen
personas requirit tantum. Sed enim principium hoc
nomen, cum dicitur Pater et Filius sunt unum principium
Spiritus sancti, non unicam proprietatem
significat, sed communem Patri et Filio, ut simplicem,
non ut geminas: quod ex his quae circa personas
Patris ac Filii considerantur, verum esse apparet.
Nam cum Pater sit, et dicatur ingenitum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.