PL 202, col. 240

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

principium, Filius vero genitum: ingenita quoque
causa Pater, ut genita Filius; nullatenus tamen duae
causae, vel duo principia reputantur ab aliquibus,
sed unum. Si ergo ingenitum et genitum unum vere
principium existunt, non sunt ipsi Spiritus differentia
principia. Igitur ex his quae dicta sunt manifestum
esse potest, quod neque Pater ex eo quod
Pater, unum proprie dicitur vel unitas, neque Filius,
neque Spiritus sanctus, sed unus, unus, unus, non
tria, neque duo. Quare neque Filius et Pater dualitas
proprie dicitur: si quidem non sunt duo, ut ostensum
est. Non enim si secundum quid Pater et Filius duo
dicuntur, ideo simpliciter duo sunt. Sed neque ex
dualitate unitas est, verum dualitas ad personas
utcunque referri possit, unitas vero sicut monstratum

est ad naturam pertineat.
CAPUT VI.
erendum est ne divino disputantes, igni comparemur,
nivique, quorum alterum (ut philosophus
perhibet) urit nesciens quare: alterum vero infrigidat,
causam non animadvertens. Non est dubium
perfectam solum Deum habere scientiam, eique
competere soli quod dictum est. Non oportere imperari
sapientem, sed imperare, ut prima sciente
ac novissima: cujus scientia non modo omnium
cognitiva, sed bonorum effectiva est universorum;
hominum autem quorumdam superficie tenus cognitiva,
perfectiva vero nullorum, quia contemplationis,
non actionis, est: quae antequam rei

summam contingat, tabescit; antequam explicet,
deficit, et ante aborsum patitur quam pariat. Conducibilissima
tamen Dei agnitio, pabula doctrinae,
atque studii affatim hominibus largitur, dum non
acceptando personas, faciat distributionem pro dignitate
suscipientium. Extenditur profecto Dei bonitas
et virtus ad omne quod ipsam suscipere potest:
extenditur, inquam, per Filium, quem solus
Pater generat. Ideoque solius Patris est, et dicitur:
per Spiritum quoque qui non solius Patris est, nec
a Patre solo emittitur: quod ostendere nititur omnino.
Nulla enim res incorporea, quae ab aliquo non
habente principium per medium venit, expers est
medii, vel mediorum habitudinis, si plura medio
uno sint. Nam omne quod sic progreditur, mediis

ex singulis aliquid contrahit, et cum non habente
initium; existit principium ex se prodeuntis: quod
ex logicis methodis manifestum est. At vero in sancta
Trinitate, inter Patrem et Spiritum, medius existit
Filius. Quare idem Filius cum Patre principium
Spiritus sancti existit. Semper enim eumdem ordinem
habent tres divinae personae, cum nullam habitudinem
habent ad alia omnia, et impermistae
sint. Cum igitur omnis divisio a beata Trinitate
absit, in qua nulla decessio, nulla inaequalitas, nulla
imparitas, necesse quod per unicum medium, Filium
scilicet, Patri Spiritus copuletur. Aliter enim
non sic secundum personalem progressum, trium
personarum continuitas. Ubi autem abest continuitas,
divisio intercedit: quae si detur in Trinitate,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.