PL 202, col. 246
De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne
vero quae circa proprietates, atque in rebus
creatis, maxime in animalibus, contrarium videre
est. Nam animalia motu, appetitu, actibus, voluntatibus,
tempore, loco et aliis pluribus differunt.
Ex quo hujusmodi argumentatio non reprobatur.
Socrates est homo, Petrus est homo, et Joannes;
sed neque Joannes est Petrus, neque Petrus est
Socrates, tres igitur homines sunt. In divinis autem
personis tres proprietates immobiles sunt: paternitas,
filiatio, processio secundum quas solas tres
personae, Pater scilicet, et Filius, et Spiritus sanctus
insigniuntur. Quae non modo in his, modo in
aliis, nec in pluribus, aliquando in paucioribus,
sed in eisdem semper personis inspiciuntur. Hae
personae neque augmentum suscipiunt ut sint quatuor,
neque diminutionem ut in dualitatem redigantur,
cum unus Deus pariter existant absque
permutatione. Si enim una specie plures homines
unum, multo convenientius tres personae unus
Deus pura fide ac religione immaculata pronuntiatur:
de quibus non est quaerendum quomodo sint
tres, cum prorsus et omnino sint inseparabiles;
languidi enim circa fidem homines laeduntur in hujusmodi,
ut dicit Apostolus. Quoniam animae aegritudo,
maligne ac otiose quaerere de Deo. Credere
enim oportet accedentem ad Deum, ea quae a sanctis
enuntiata sunt et manifestata, et non rationibus
investigare quia non sunt. Ecce ut credere ab
omnibus fidelibus quod unicum habeat Deus Pater
Filium, ita omnis Latinorum sinceritas devotioque
credit, quod Patris et Filii aeternaliter, inseparabiliter
et similiter Spiritus sanctus sit proprius, et ex
utroque procedat: ast ex adverso Nicomediae antistes
inclamans ad impossibile quasi ducit orationem.
Inquit enim: Si Pater emittit Spiritum, emittit
autem et Filius qui ex Patre genitus est: proprium
est Patris hoc, quasi ex causa collatum, proprium
utique et Filii continget: Filium hinc pro uno duo
habere propria, ad invicem contraria: passionem
et actionem, scilicet generari et emittere. Nam etsi
Pater dicitur gignere Filium, et mittere Spiritum,
non tamen est proprietatum haec diversitas: differentia
enim magis aliquo modo habendi ea quae ex
ipso.
CAPUT IX.
Ignorantia certe elenchi, hoc est, cum non ex
his quae data sunt ex syllogistica necessitate, Ἐπισχείρησις,
id est argumentatio conficiatur.
Nam Spiritum emittere non proprium solius Patris,
qui ex pluribus ratiocinationibus directis et
impossibilibus demonstrari potest. Et utique si detur
proprium esse Filii, non tamen pro uno Filium
duo propria habere ad invicem contraria passionem,
actionem, sequitur. Nequaquam enim Dei Filius
dum generatur vel nascitur, patitur aliquid: