PL 202, col. 247
De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne
cum pati sit in passionem adigi, quod in tempore
omnino esse habet. Deus autem in passionem non
adigitur, neque de Patre in tempore nascitur, seu
gignitur. Nam ante omnia saecula temporaque Filium
Pater genuit: denique si creatis in rebus,
non omnis actio passionem infert: veluti actiones
quae absolutae censentur: ut regere sicut quidam
dicunt, accurrere, spirare, et hujusmodi; multo
minus in Deo ex actione qualibet passio emergit.
Divinum quippe, cum simpliciter bonum sit, alterari
non potest. Et autem quod alterari non potest,
si quid aliud adjectum intelligatur, appositi
conventu interimitur. Impassibile est quod divinum
est. Unum minime patitur Dei Filius in eo, quod
de Patre nascitur: praeterea jam ostensum diversas
esse proprietates, generare ac Spiritum emittere.
Nam hoc quidem est personae insignitivum, hoc
vero minime: Quod si Patre simplici et individuo
existente, similiter habet se ei quod generare illud,
quod emittere dicitur: similiter se habebit
hoc, quod dicitur praescire, ei, quod est facere:
ut neque circa hoc divinum intelligatur compositum.
Sin autem ita est, erit faciens, qui praescit
mala, sed non sicut praescit divinum: ita omnino et
facit. Non igitur idem est generare ei, qui censetur
emittere: sicut non idem est generare et communicare:
solus enim Pater generat, sed non solus
creat, nec tamen privationem hoc in Deo simplicitatis
conducunt. Amplius: Si idem est generare,
et emittere, emittens erit generans, emissum erit
genitum. Atqui nihil est inter Patrem et Filium.
Imo semper Pater, semper Filius Spiritum emittit:
nequaquam in emittendo diffusum, nequaquam in
aera dissolutum, nec indigentia compulsum aliqua.
Virtus enim sanctificativa est per se subsistens, nec
virtutis, nec vitii, nec vicissitudinis, nec alterationis
susceptibilis: qui dum a Patre et Filio mittitur
et procedit, missus et procedens non ex loco
ad locum facit transitum. Quomodo replevit orbem
terrarum, coelum, terram et mare, et quae in eis
sunt rationalia: undique in eis Spiritus persistit,
et ea continet: Domini scilicet Filii existens, et
ab eodem ut a Patre missus, et emissus: quod
inevitabili ut aestimo necessitudine, quae supponitur,
sistit argumentatio.
CAPUT X.
Omne quod a Filio mittitur seu donatur, si non
est ex substantia mittentis, seu donantis se Verbi,
aut opus ejus est, aut possessio, aut factura, aut
aliud quidpiam ab illo separabile: nam Filius aut
nullo modo mittit Spiritum, aut forinsecus mittit,
aut deintus ex sua substantia. Neganti mittere Salvator
contradicit evidenter: enuntiare vero, ab
exterioribus mittere, qui potest aliquis cum Filii
profunda Spiritus perscrutetur. Magis autem cum
omne qui forinsecus ipse mittit vel perducit, eodem
posterius, sit et secundum primam originem