PL 202, col. 251

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

hoc solum, sed fugit esse quod est sancta Trinitas,
sibi vicissim cedentibus succedentibusque
proprietatibus, quae omnis impietatis plena sunt.
Ergo Spiritus non ex Filio procedit, quemadmodum
ex Patre ut quidam fatentur. Haec quidem necessaria
forsitan fuisset argumentatio, si quae inducta
sunt ab adversariis, concessa positaque constitissent:
at neque ab adversariis concessa sunt haec,
vel posita: neque manifesta per se, ut ex his liquet
quae supponuntur. Palam enim est, quod quaecunque
naturae propria sunt, ea esse communia ejusdem
substantiae personis: ut aeternum, immortale,
incommutabiliter per se: nam qui participatione inconvertibilia
existunt, ut angeli sancti, terminum
finemque habent. Sed magnitudinis Dei finis non

est. Quo enim ibo a Spiritu tuo? Ubique divinum
est, et in omnibus, et in omnia tres personae consistunt,
quae adinvicem consubstantiales sunt: ut
eamdem suscipientes substantiae rationem. Verum
Filius ex Patre, ac ex Patre Filioque Spiritus sanctus
est, nec ideo succedunt proprietates, e quibus
Pater Filiusque insigniuntur: neque in vano est filiatio
seu paternitas, ut nudum nomen circa nudum
substantivum intellecta, neque consequens. Quod
Graeci Latinis insultando asserunt dicentes: Si Spiritus
procedit ex Filio, excidit Pater a sua proprietate:
certum est non esse sibi substantiam consubstantialem;
personae vero si consubstantiales
sunt, et nullatenus proprietates suas alternare
queunt. Quomodo enim quod singulare est, habere

valeat alterius proprietatem? Quo fit ut character, id
est, proprietas insignitiva personae, ac quaelibet
proprietas singularis, immobiliter adhaereat circa
divinam quamlibet personam considerata. At vero
non est unius tantum personae, aut trium, quaevis
proprietas, ut sequentia indicabunt. Insecabilis quidem
est divina substantia, sed tamen plenissime eam
personarum unaquaeque habet sine diminutione.
Quod igitur erit inconveniens personis prorsus inseparabiliter
commanentibus, proprietatem aliquam
Filii Patrisve communem esse? Non omnis proprietas
personam describit, id est, sicut ea aequaliter
ei, quae segregare naturam putatur a reliquis, sic
quaedam proprietates in his quidem quae diversarum

substantiarum sunt segregant naturam. In consubstantialibus,
id est in his quae sunt ejusdem naturae,
vero personam insignire videntur, ut in homine
et equo risibile atque hinnibile: quae cum differentium
naturarum sint proprietates, intra eamdem
speciem, non substantiam secat alterutra, sed
personarum separationis indicium, adjecto numero,
tantum praestat: dextrum autem et sinistrum et hujusmodi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.