PL 202, col. 252

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

nec secant substantiam, nec personas definiunt.
Similiter his divinae personae quasdam habent
proprietates, quae neutrum efficiunt. Quasdam
vero quae alteram, quae solum tres sunt: paternitas,
filiatio, atque processio. Nam proprietas, quae
causa nuncupatur, sive principium alicujus personae,
minime insignitiva est: sicut et quaedam aliae,
ut ingenitum sine causa esse, sine principio esse,
emittere, sine Patre esse, non esse Spiritum sanctum,
non esse processibile, habere Spiritum sanctum,
mittere Spiritum sanctum. Quare plerasque
Filio Pater communicat, similiter quasdam habet
proprietates et Filius, quae insignitivae non sunt.
Quare quasdam Spiritui communicat, ut causativum
non esse anarchum, non esse Patrem, et alia

his similia. Juxta eumdem modum et Spiritus aliquas
habet, quas Pater communicat, veluti non esse
Filium, non esse genitum, differre a Filio, et alia
hujusmodi quae non sunt hypostaticae proprietates
sive personales. Hae omnes circa substantiam
considerantur, et singularum non sunt sortitae personam,
ergo sunt proprietates, quae nequaquam
personarum insignitivae sunt: una certe in divina
Trinitate proprietas, unam personam indeficienter,
indiminute ac indemutabiliter insignit, ut paternitas
Patrem, et filiatio Filium. Quippe circumscriptis
omnibus aliis, quaecunque conveniunt Patri, ut, ingenitum
esse, principium esse, Spiritum emittere,
relicto eo vero solo, Patrem esse, semper Filius ad
ipsum dicetur, et e converso Pater ad Filium. Nam

Filius filius Patris dicitur, et Pater pater Filii: nequaquam
Filius ad ingenitum dicetur. Nam cum non
sit Pater, non est Filius. Quod si una proprietas,
unam hypostasin indeficienter, et absque omni diminutione
insignit (habet autem plures proprietates
quaelibet de tribus), erunt proprietates, quae minime
personas insigniant. Quamobrem non idem est habere
proprietates, et ab eisdem insigniri: plures
enim quodlibet animalium proprietates habet, a
nulla quarum insignitur. Patet igitur, ut arbitror,
nullum inconveniens sequi, si Pater, et quae cum
eo duae personae sunt, hujusmodi possident proprietates,
cum differens habitudo compositionem
non adducat: sicut in punctis, in unitatibusque liquido

apparet. Nam tribus ex ordine positis unitatibus,
media prioris respectu secunda videtur, tertia
vero prima: et eadem prima et secunda cum
sit non suscipit compositionem. Non enim est possibile
passionem unitatibus, cum sint indivisibiles,
inesse: quae neque minores, neque majores inter se
fiunt, neque excrescunt, neque contrarium patiuntur:
quae forte ad primam relata, dextra intelligi,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.