PL 202, col. 254

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

discreti, nec dispertiti intervallis, non
separabiles, non dividui aliquibus, non substantialibus
participent proprietatibus, simulque una causa,
unumque principium sancti Spiritus existant: unius
enim luminis duo lumina, unam causam, unumque
principium esse animadvertimus sensibiliter.
CAPUT XIII.
Sed objectiones adhuc iterare adversarius non
cessat: Si una, inquit, causa Spiritus Filius est et
Pater, hujusmodi causa aut secundum numerum
habet unum, aut secundum speciem: Quorum si
Spiritus sancti causa secundum numerum habet
unum, et una numero causa Pater est cum Filio
sancti Spiritus, quare non sunt duae personae Pater
et Filius? Item: Omnis, inquit, causa numero

una existens aut ex principio aliquo est, aut
nullum habet principium. Nam habere principium,
et carere principio, unum numero et idem
non videtur possibilium; at vero causa quae dicta
est, neque habet principium in eo quod Filius dicitur,
unde non est Spiritus sancti una causa numero
Filius et Pater, sed neque secundum speciem una
propinqua Spiritus causa Pater est et Filius.
Nam ex uno non numero, sed specie habentia esse
similiter illi unum habent? quippe quae ad unum
specie comparantur, similiter illi unum habent.
Quod si ita sit, non erit specie numero unius, cum
non habet ex causa esse, quae numero una, sed quae
specie una sit. Porro causa secundum numerum
una, una numero ex necessitate est, quod specie

unum habet plurium est. Ecce enim ba syllaba,
quod secundum speciem unum habet, plurium atque
differentium pars dictionum invenitur: ea si secundum
numerum unum haberet numero discreta
esset, et unius tantum pars dictionis, hoc autem
si quis dicat non recte colligit, eo quod vere dicatur
unus Deus Pater et Filius, atque Spiritus
sanctus, sed neque tamen genitus Deus, neque ingenitus
sunt hi tres. Quare non sunt unus Deus: Dico,
inquit, Graecus, Deum non habere ibi unum secundum
numerum, sed secundum naturam, seu secundum
speciem. Nam dicendo, unus Deus est Pater
et Filius, et Spiritus sanctus, nihil aliud intelligimus,
non quod hujusmodi substantiae Pater, et Filius,

et Spiritus, per quam Pater Deus est, non Deus
Pater: et Filius Deus, non Deus Filius: non enim
in eo quod Deus Pater, neque in eo quod Deus
Filius, cum in eo quod Deus nullas recipiat personales
proprietates. Solvi haec potest, ut arbitror,
objectio, et per alia plura, et per ea quae supponuntur.
Divisio causae quae dicta est habentis unum aut
secundum numerum, aut secundum speciem de
materiali, formalive causa, et reliquis quae supponuntur
dici consuevit. Sed neque Pater solus,
neque cum Filio materialis, sive formalis causa
Spiritus sancti est. Neque vero efficiens, seu finalis,
quod manifestius fieri potest per inductionem divisionemque
earum, quae apud primos philosophos
dicuntur causarum quadrifariam divisarum. Namque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.