PL 202, col. 255

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

harum alia est efficiens, alia materialis, alia formalis,
alia finalis. Earum rursum. Eae quidem insunt,
ut materialis et formalis: eae vero extrinsecus
intelliguntur, ut efficiens et finalis. Efficiens
autem ideo extrinsecus, quoniam voluntatis est:
secundum voluntatem enim facienda disponimus,
et pro voluntate moventur, quibus secundum locum
motus inest. Sed neque Pater extra Filium est,
neque Filius factura est. Materialis autem causa
inest rei, quemadmodum domui fundamentum,
res statuae, ac elementum syllabis; res quidem
potest absque statua esse, Spiritus autem sine
Filio et Patre impossibile quod existat. Formalis
item causa rerum designativa est; nam secundum
speciem, non quae a genere differentiis abundat, sed

quae dividitur, e diverso materiae insigniuntur res,
sed Pater non est species Filii, neque Spiritus
sancti. Magis autem Filius esset Patris species, si
dici hoc liceret: ipse enim manifestavit nomen
Patris hominibus: finalis causa est, propter quam
facienda in actum prodeunt, ut medicina propter
sanitatem; est enim finalis causa, propter quam
alia ipsa nullius causa, et extra rem consideratur
et abest: Pater autem semper est, nunquam a Spiritu
separatur. Quare non est finalis causa Spiritus
Pater. Manifestum igitur secundum nullum dictorum
modorum, Patrem esse causam Filii, seu sancti
Spiritus, quia indicibilis atque ineffabilis est ille
modus, quo Pater Filii Pater et causa censetur, et
Pater est Filio, sancti Spiritus una quoque causa

unumque principium. Quae vero dicta sunt patet,
quia divinis personis minime propter praedictas
causas conveniunt. Quare unaquaeque semper ens
adesse ducit, quae non existunt. Etenim ut Pater,
sic et Filius, sic et Spiritus sanctus nulla unquam
re inferior esse potest, per se expetibilis, per se
liber, per se bonus existens. Quoniam igitur monstratum
est causam non esse personalem proprietatem,
manifestum et evidens est, quod nullum inconveniens
sequitur: si Pater et Filius una sancti
Spiritus causa, unumque principium esse credantur,
ex quo falsa manifeste apparet Nicomediae antistitis
aliorumve positio quae dicit. Quod non est unius
proprium, trium est commune: si igitur causa

emissionis Spiritus non est tantum Patris, sed et
Filii, necesse quoque Spiritus esse, sicque erit Spiritus
emissor simul et emissus: quod mendacii
plenum est. Nam commune est Patri et Filio ex aliqua
non procedere, non esse spiritum alicujus, nec
Spiritum sanctum esse, sicut dicitur in substantivo
non esse, omni substantiae commune est, primis
scilicet et secundis: et sicut dicit Porphyrius commune
esse proprii et inseparabilis accidentis, quod
praeter ea nunquam consistant illa, in quibus considerantur.
Unum ut hujusce omittam negationes,
dico quod habere habitudinem ad invicem Patri
Filioque commune est. Omnis enim habitudo circa
plura licet consideretur, ut una tamen habitudinalis
proprietas segregatur, ex quo liquet rursus, duos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.