PL 202, col. 32
Rationale divinorum officiorum (Joannes Belethus), J. P. Migne
Hic enim ordo aptus et conveniens est, ne a luce
ad tenebras veniamus, sed potius a tenebris prodeamus
ad lucem. Sciendum igitur est olim tempore
primitivae Ecclesiae usu receptum fuisse ut
nocte ter surgeretur ad divinum officium celebrandum:
primo circa primum somnum habita ratione
ejus temporis, quo vulgus se quieti dare consuevit;
secundo circiter mediam noctem; tertio paulo ante
diem, hoc nimirum ordine, ut cum nocturni
finiti essent, et lectiones cum suis responsoriis
perlectae, priusquam lucesceret aurora apparente,
cum pulsu campanarum decantarent Te Deum laudamus,
et sic deinceps laudes matutinas. Ad primam
nocturnam surgebant tantum ministri Ecclesiae,
qui cum tempestivius ivissent cubitum, jam
dormierant. Sed quoniam frequenter hoc nocturnae
vocabulo utimur, non incommode fecerimus, si quid
per illud significetur exposuerimus. Accipitur ergo
nocturna nocturnae pro hora, et nocturna nocturnorum
pro ipsis officiis. Vel nocturna nocturnae
psalmi appellantur, qui Dominicis diebus dicuntur,
antequam recitantur lectiones. Similiter etiam illi,
qui diebus profestis dicuntur, ut in secunda feria: Dominus illuminatio
[(Psal. XXVI)]
, atque ita de reliquis.
Nocturnae nocturnarum, dicuntur tempora
quibus psalmi cantantur. Nocturni nocturnorum,
vocantur novem psalmi, et novem lectiones cum
suis responsis.
Nunc igitur pergamus. In solemnitatibus ad secundam
nocturnam pariter surgebant ministri et
conjugati, tam viri quam mulieres. Ad tertiam
tandem nocturnam communiter surgebant omnes.
Sed postea charitate erga Deum algescente, cum
fervor ille cultus divini in hominibus tepesceret,
ita ut jam pigriores essent, quam ut statis illis horis
ad officium nocturnum surgerent tam ministri
Ecclesiae quam caeteri, consultum est, ut media
saltem nocte omnes surgerent, juxta illud Prophetae: Media nocte surgebam,
etc. [(Psal. CXXIII)] , atque
ita tum continuo integrum noctis officium absolverent.
Quod quidem etiam nunc plerique religiosorum
conventus observant. Verum et haec institutio
brevi abiit in desuetudinem, cum jam conviviis
et luxui magis vacabant, quam Dei servitio.
Quapropter iterum aliter statutum fuit, ut vel tempore
nocturnae ultimae universi circa diei crepusculum
surgerent. Nunc autem eo divini cultus ratio
demersa est, ut citius surgant pueri quam
ministri Ecclesiae, et prius cantent passeres quam
sacerdotes. Adeo amor ille Dei in hominibus penitus
refrixit. In memoriam et recordationem primae illius
tam laudabilis consuetudinis, etiamnum ecclesia
aestivali tempore nocturnum officium celebrat,
tempore nimirum primae nocturnae, quod nos
vigilias vocamus, tametsi vero aliquando tempestivius.
Fit autem illud duplici nomine, vel ad veterum
commendationem, vel ad nostram ipsius exhortationem,
ut videlicet sciamus quam illi essent
sobrii in officiis nocturnis tempore hiemali, quos