PL 202, col. 389
De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne
committere atque silentio cum arrogantia jactantiaque
persuades impudenter. Iniquitatem meditatus
es in cubilibus tuis, quod non aequilibri sermonem
tuum lance trutinasti. Nulla quippe syllogistica
necessitas, nulla majorum natu sanctio,
nullius decreti nexio dissona, talia te compulit
vociferari. Abundantioribus enim opulentae tuae
conquisitiones fallaciis redundant, quam innitantur
cuipiam fulcimento verisimilis alicujus adumbrationis.
Eademque vero allegatione, quosvis concinnet
syllogismos. Vos igitur, o Graeci, qui ex
Patre et Filio dicitis mundum provenire, si dicitis
quidem sic provenire ex Filio, ut ex primo principio,
et non ut per Filium, sed sicut ex Patre, duo prorsus
facitis principia: » et rursus: « Si Patrem Filiumque
asseritis mittere Spiritum, ut sic videlicet a
Filio mittatur, tanquam a prima causa, duas prorsus
facitis causas missionis Spiritus sancti. » Verum
quia hoc primo libro plenius discussum est, non
videtur iterandum jam nunc. Attamen quod nullo
modo tacendum, sine trepidatione confitendum est:
primum principium et secundum principium in Trinitate
esse, non debere recipi aut credi, quoniam,
licet Pater sine principio sit, et Filius de principio,
secundum eumdem tamen sensum ac eodem modo
Conditor mundi censetur alteruter et principium,
et una quoque causa missionis Spiritus sancti. At
vero quare duo dicantur saepius pronuntiatum est.
Quemadmodum utique corporis dimensiones, non
eo quod divisae aut dispersae sint, tres dicuntur,
sed quod unaquaeque propriam rationem habeat,
sic Pater et Filius non duo dicuntur in substantia,
verum quod unusquisque rationem habent singularem
secundum quas hypostases duae, id est, personae
subintelliguntur: et sicut profunditas quae
corpori attribuitur, a longitudine ac latitudine quod
sit profunditas accipit, nec aliter intellectus esse
profunditatem admittit, nisi aequaliter ab alterutra
proveniat: ita Paracletus a Patre et a Filio quod
utriusque Spiritus sit. Nec aliter sane est intelligi,
nisi existentiam ex utroque accipere credatur
aequaliter. Quare nullo modo sequitur duo principia
vel duas causas esse Spiritus sancti eo quod ex
Patre procedat et Filio.
CAPUT XX.
Igitur quoniam hujus positionis nodus solutus
est, consequenter de praepositione, Per, est respondendum per
igitur praepositio, ad nomen Filii posita
ut dictum est: aut remissionis, aut intensionis aut
aequalitatis est praepositioni ex. At vero remissionis
aut intensionis esse sic posita, non est possibile.
Nihil enim minus, nec aliquid majus persona Patris
Filius habet, ut ostensum est, per omnia nactus
indemutabilitatem. Restat ergo ut aequalitatis sit, per
praepositio, praepositioni ex, ad Filium copulata.
Quare per Filium procedere, non tollit esse Spiritum
ex Filio: non est remissionis Per praepositio,
uti Paulus demonstrat ipsam Patri ut Filio attribuens: Fidelis,
inquit, Deus, per quem vocati estis