PL 202, col. 405

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

[I, 1] Domino suo ALEXANDRO Dei gratia summo
pontifici G.
In gravissimis quaestionibus sicut olim ad Moysem,
sic nunc, Pater venerande, ab omni Ecclesia Dei
recurritur ad beati Petri et vestram sedem. Tam
enim communiter communis imponitur vobis sollicitudo
omnium ecclesiarum, quam singulariter et
specialiter Petro videtur dictum. Et tu conversus
confirma fratres tuos [(Luc. XXII)]
. Ut tamen compendium
de prolixo negotio vobis faciam, Ecclesia
nostra Dervensis de manu potentis G. non
liberabitur, nisi per manum omnipotentis Dei, nisi
in arcu vestro, et brachio extento. Clamat itaque de

angustia et afflictione sua ad vos, quia salus ejus in
manu Dei et vestra est. Non enim respicit ad adjutorium
hominum, quorum vana spes, promissio
cassa, nulla confidentia. Vobis autem sine dubio et
sermo potens ad liberandum, et virtus sufficiens ad
redimendum. In umbra itaque vestra aut est ei vivendum,
aut sub umbra mortis, videlicet G. deficiendum.
Dic verbo, sancte Pater, et sanabitur Ecclesia
vestra. Ecce languore desperatissimo jam diu
aegrotat. Appone malagma, ut cujus est filia ex se
languida, sit per te devotissima ancilla et redempta.
In ore hujus nuntii nostri posuimus et quae dicat et
quae faciat. Rem ut est latius ipse exponet, sive
quomodo justitiam in praesentia episcopi Catalaunensis
subterfugerit; sive quomodo apud Remensem
archiepiscopum sola frustratione causa dilationis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.