PL 202, col. 406

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

appellaverit: sive quomodo interposita fide
in domnum Henricum Trecensem comitem compromiserit,
et postea resilire tentaverit. Capite vulpem
quae demolitur vineam nostram. Petitio nostra
haec est, ut sub tali tenore ad archiepiscopum Senonensem
remittatur causa, quod vel compromisso
suo stare cogatur, aut possessio sive investitura
nobis restituatur, quam Ecclesiam nostram aliquando
habuisse probare poterimus.
EPISTOLA II. AD EUMDEM.
[I, 2] Domino suo et Patri ALEXANDRO summo
pontifici, fr. PETRUS humilis abbas Cellensis, debitam
subjectionem filii et devotionem.
Cui praeter sinus paternos alia non suppetunt refugia,
instantius eadem requirit in necessitate suffragia.
Ad vos, Pater sanctissime, a multis quae
circumdant nos tribulationibus, et principum nostrorum
oppressionibus merito confugimus, cujus
studio et sollicitudini regendam Ecclesiam suam in
mundi fluctuationibus commisit Christus. Jam enim
perimus nisi respexerit naufragia nostra benignus
Deus. Justitia, ratio, veritas, lex et aequitas de die
in diem a nostris finibus exterminantur, et earum
memoria absque modo et misericordia exstinguitur.
Proinde respiciat, quaesumus, super nos misericordia
vestra, ut vivere possit anima nostra. Vale.
EPISTOLA III. AD EUMDEM.
[I, 3] Domino et Patri charissimo ALEXANDRO

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.