PL 202, col. 410

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

et de mensa ejus, insecuti et persecuti
sunt abbatem nostrum, ita ut unum de monachis,
unum de clericis suis cum equis et quibusdam caperent
et turpiter tractarent. Eapropter vestram
efflagitamus, pater et pastor universalis Ecclesiae,
gratiam, ut oculo pietatis nostram attendatis miseriam,
et causam nostram sinatis, imo praecipiatis
tractari non in archiepiscopi curia, sed in qua ex
aequo nostra audiatur et ejus justitia, seu injustitia.
Excuset autem abbatem nostrum, quod nequaquam
vobis se praesentaverit, tam illata injuria quam corporis
gravis infirmitas.
EPISTOLA VII. AD ROLANDUM ECCLESIAE ROMANAE CANCELLARIUM.
[I, 7] Domino et Patri charissimo ROLANDO cancellario

sanctae Romanae Ecclesiae, frater PETRUS
indignus abbas Trecensis monasterii, id modicum
quod est et quod potest.
Nullis meritorum suffragiis subnixus, sed sola bonitate
vestra confisus, nostris vestram adesse dignationem
petitionibus deposco. Arctius siquidem verbum
promissionis vestrae per nuntios nostros acceptum
in corde reponens, tanquam mihi obligatam
ipsorum jure personam vestram teneo. Ut itaque
in causa de ecclesia de Villa Mauri contra injustitiam
canonicorum pro nobis valenter assistatis,
non remordeat vos conscientia vestra, quia justa
est causa nostra. Valete. Parisiensis episcopus exponet
vobis tenorem facti.
EPISTOLA VIII. AD HUGONEM SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM.

[I, 8] Venerabili domino et Patri charissimo HUGONI
Senonensi archiepiscopo, frater PETRUS
Cellensis humilis abbas, se ipsum cum devotione.
Vineae Christi devastatores uvas, sive ejus ovilis
oves lupi rapaces toto die devorant, pede conculcant,
manu dilaniant, et vestra, benignissime Pater,
vigilantia obviare dissimulat? Quare non attenditis
quid pro officio, quid pro sponsione, quid pro dilectione,
summi pastoris ovibus magnus pastor debetis?
Certe defensionem, certe instructionem,
certe sollicitudinem. Sed qualem, vel quantam?
Sine dubio quantam Christus, qualem Petrus. Christus
enim diligit usque ad mortem: pascit Petrus
secundum triplicem pastionem. Verbis namque,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.