PL 202, col. 411

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

exemplis et miraculis pavit animas fideles Petrus.
Non omnino cuilibet pastori impossibile est, pabulum
divini verbi ovibus suae curae apponere, exempla
bona demonstrare; sed grave valde est, miracula
antiquorum resuscitare. Quod si supra homines
hujus temporis sit patrare miraculum, sufficit
nobis fidele propugnaculum. Vobis siquidem
in Petro dictum est: Pasce agnos meos [(Joan. XXI)]
,
sana scilicet doctrina. Vobis rursum dictum est: Confirma fratres tuos
[(Luc. XXII)]
, bono utique exemplo.
Nihilominus claves regni coelorum tenetis, ut
haedos excludatis, et agnos admittatis. Interim in
agro mundi, dum agnus et haedus simul habitant,
haedus injustior extollitur, agnus innocentior opprimitur,
dum enim superbit impius, incenditur

pauper. Quamobrem Sara, id est patientia Ecclesiae,
adversus Abraham, id est pastores suos, conqueritur,
quod Ismael secundum carnem ludat cum
Isaac promissionis filio, cujus querimoniae divinum
jungitur mandatum: Ejice, inquiens, ancillam et
filium ejus [(Gen. XXI)]
. Utinam, amantissime Pater,
Ismael nostrum juxta domini papae praeceptum ejecissetis!
fiat tamen non mea, sed vestra voluntas.
Sacrarium nempe secretorum vestorum impudens
perscrutator non attingam, sed humilis supplicator.
Fortassis longa temporis dispendia resarciet plena
et perfecta justitia. Si ad diem illam datam probationes
vel testes ducere mecum debeam, si placet,
remandate. Valete.
EPISTOLA IX. AD EUMDEM.

[I, 9] Venerabili domino et patri HUGONI Senonensi
archiepiscopo, frater PETRUS humilis abbas Cellensis,
se ipsum cum devotione.
Si patienter dominus meus servo suo, ubi poena
debetur, plagas amicales admoveret, et ubi justitia
debetur, praemium rependeret, tam facile confiterer
culpam, quam secure sperarem veniam. Prius tamen
quam pelagus formidabilis censurae ingrediar,
an accusem, an deplorem sortem, qua huc delatus
serenitatem vestram, sive merito, sive immerito,
obnubilatam in me audio, satis anxie delibero.
Quomodo enim non accusare vel potius exsecrari
casum illum debeo, per quem tantum casum sentio?

Pereat omnis casus, a quo amicitiae infertur
occasus. Sit solitarius, nec laude dignus, qui venas
interrumpens dilectionis inimicitiarum conglomerat
virus. Rursus deploranda forte potius est
sors illa, quae cogit utrumque in praecipitium, ut
scilicet vel pruinam fugiens incurrat, vel arcum
aereum, juxta illud Amos: Dies, inquit, Domini tenebrae
et non lux; quomodo si fugiat vir a facie leonis,
et occurrat ei ursus, et ingrediatur domum, et innitatur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.