PL 202, col. 412
Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne
manu sua super parietem, et mordeat eum coluber [(Amos V)]
.
Ecce amici et domini offendo majestatem,
si stetero pro Petro de Tornella.
Ecce iterum frater dissipantis opera sua appellor,
si quod bona fide, titulo justo, et more ecclesiastico
a me factum est dissimulavero. Hinc civile jus,
inde jus naturale de me conqueritur. Sed quid?
Civilia nunquam naturalia corrumpunt. Dicitur
ergo mihi, imo non mihi, sed de me dicitur: Haeccine
est Cellensis religio? haeccine est veritas? haeccine
est fama? Ecce quomodo adulterium, imo incestum
fovet; ecce quomodo carnem suam diligit,
canones et Evangelium contemnit; ecce quomodo
iniquitati patrocinatur. Non a vobis, sed a vestris,
charissime Pater, ista adversum nos dicuntur. Vicem
quidem mentiendo, et certe vera dicendo, reddere
possem; sed infrenat linguam meam sanctissimae
reverentiae vestrae auctoritas, et conscientiae
meae professionisque non rumpenda integritas. Victoriosissimo
enim triumpho tripudiat adversarius,
si de castris patientiae et humilitatis ad cuneum me
provocat impatientiae et falsitatis. Tunc certe solummodo
me suparatum aestimo, cum irritatione
quacunque terminos religionis transgredior. Audiant
igitur, audiant obtrectatores mei. Carnem
quidem meam diligo, sed post spiritum carnem diligo,
sed secundum Apostolum: carnem diligo, sed
non supra modum. Carnem tuam, ait Scriptura, ne
despexeris [(Isa. LVIII)]
. Beatus quoque Gregor. dicit:
Sunt quidam qui diligunt, sed per affectum cognationis
et carnis, quibus sacra eloquia non contradicunt.
Et Apostolus: Nemo unquam carnem suam
odio habuit [(Ephes. V)]
. Nos, inquiunt aemuli mei,
diligendam carnem concedimus, sed non contra justitiam;
adversatur autem prorsus justitiae adulterium
sive incestus. Nihil verius. Sed ego incestum
ignoro, matrimonium legitime factum agnosco.
Convocavi namque seniores, quos conjunctim et
separatim, publice et privatim diligentissime examinavi,
nec impedimentum conjugii advertere ex
verbis eorum potui. Testes quoque qui nunc proferuntur,
alter est minus idoneus propter apparens
odium, alter propter causam reticendam usque ad
suum locum. Non itaque Evangelii seu canonum
contemptor iniquitatem patrocinandam suscepi, qui
de lege Domini iota unum aut unum apicem pro
temporis opportunitate volens non praeterivi.
EPISTOLA X. AD ALANUM ANTISSIODORENSEM EPISCOPUM.
[I, 22] Domino et Patri suo charissimo ALANO Antissiodorensi
episcopo, frater PETRUS indignus
abbas Cellensis, salutem.
Verum est quia caro et sanguis regnum Dei non