PL 202, col. 413

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

possidebunt. Scio, nec de ignorantia excusor. Ambigo
tamen, virtus pietatis in una eademque causa
cum affectu carnis concurrens, utrum aeque ponderet
vel praeponderet ad meritum. Sine merito namque
est sola carnis affectio, aliquando tamen cum
exuberat, oneratur merito, sed utique malo. Sequax
denique cum fuerit pietatis, honoratur merito, sed
bono. Ubi autem praevia, tunc in ambiguum replicatur
sententia. Semitas cordis mei ad plenum investigare
obstante varietatum caligine nequeo,
quantominus apprehendere? Sic astans turba phantasmatum
cordis mei audit in interioribus, sic refert
foris sensibus rem ut est exquirentibus. Ad quid
haec quasi parabola, vel potius aenigma? ut his qui
foris sunt, et de his quae intus sunt judicant, satisfaciam;

neptis nostrae causam non affectu solo carnis
me fovere, sed in spiritu verae pietatis et justitiae.
Absit a sensu meo, imo a vestro, propter carnalem
supradictae neptis copulam, meam aeternis
condemnare ignibus animam! Quod procul dubio facerem,
si matrimonium illegitimum defenderem. O
domine, et semper pater, quando autem volueritis,
amice charissime, qua ascendit spiritus ille infidelitatis
ad sanctam animae religiosae sedem, ut fidem
duobus inhonestissimae vitae et famae haberetis, et
de amici expressa vobis veritate haesitaretis? quae
spes amicitiae in me potuit subsistere, cum mihi
non crederetis, et contra me testes falsissimos reciperetis?
Plane contra veritatem, quam retinere

me jam in aure persuaseram, eorum recepistis verbum,
certe qui pro vino venderent justum, et pro
buccella venderent si haberent primogenita? Sic laesistis
amicum? Sed dicitis: Non est amicus qui obstitit
in via veritatis. Plane, inquam; ita est ut dicitis.
Sed ubi est veritas? In numero? Plures enim
fuerunt. In ebriosis et impudicis? Tales siquidem
sunt in conductis gratia, pretio et timore. Ita esse,
et si modo non affirmo, saltem praesumptione maxima
in hoc credere attrahor. Pessimus inimicus
et adversarius est nepti et marito ejus avunculus,
qui equitaturis suis et sumptibus forte illum deduxit.
Archiepiscopus abbati, ut canonicos mitteret
scripsit; rebelles et inobedientes sero praecedenti
abbati ad tempus reconciliavit, donec fieret iniquitas.

Estne hic veritas, vel saltem species veritatis?
Fitne taediosa vobis haec nostra relatio? Certe ut
salvo gratiae vestrae residuo dicam, taediosius in sententiam
processistis. Dilationem cur negastis? Quae
lex, quis canon hoc docuit, ut vel una dilatio in hoc
articulo negaretur? Ne dicatis, quod eam habuerim,
quia ante a vobis nec petii, nec impetravi. Prolati
namque in judicio vestro, ita ut supputatio matrimonii
fieret, nunquam fuerant. Excessistis, domine,
excessistis. Praesumptuosus nimirum in hoc videor,
quod sic ad unguem episcopum abbas, dominum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.