PL 202, col. 422
Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne
pluere quam seminare. Nam qui seminat primum in
spe percipiendi fructus seminat, deinde non fundit,
sed spargit. Postremo non nisi cultae terrae semen
suum credit. Horum nihil imitatur pluvia; sed se
ipsam ut sic dicam perdit in terrae visceribus, ut
postea resurgens cum maxima frugum prole afferat
fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum.
Aliud rursum charitatis indicium in pluvia reperio,
quia sine delectu rigat fecunda et infecunda, fertilem
agrum et sterilem, granum electum et germen
reprobum. Estne virtutis, an vitii, haec bonitatis et
beneficiorum prodigalitas? Sed hoc Dei, nec aliud
in eo invenitur vitium, nisi, quod benignus ad ingratum,
largus ad avarum, pius ad impium existit.
Ista sua vitia comparant mansuetissimo innumera
convicia. Aliquando moti sunt pedes nostri mitissimi
David, quia eruperat pluvia mansuetissimi Dei
super malos et injustos, ita ut diceret: Sine causa
justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus
meas [(Psal. LXXII)]
. Exciderat a mente quod in libro
Sapientiae dicitur: Tu autem Deus noster suavis et
verus es et sapiens, patiens et in misericordia disponens
omnia. Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes
magnitudinem tuam. Et si non peccaverimus, scimus
quoniam apud te sumus computati [(Sap. XV)]
. Ecce
cujus imitator reprehenditur, qui de bonitate, sive
largitate redarguitur. Annon Ecclesiastes [(Eccle. VI)]
in concione sua proprio decreto et sententia, hoc
malum aestimat sub sole, ut cui dedit Deus divitias
et substantiam et honorem, non habeat in eis potestatem,
sed extraneus illas rapiat? Ad quid haec
vobis verborum congeries? Ut ignis perpetuus de
sancto altari cordis vestri non deficiat; sed hac
congerie magis ac magis convalescat, donec holocaustum
vestrum pingue in nebula, in qua habitat
Deus suscipiatur, et a cineribus omnium superfluitatum
facies altaris ejusdem expietur. Ostiolum per
quod aditus ad Sancta sanctorum patet, de lignis
est olivarum; quia procul dubio juxta sacrae fidei
tenorem non ei negabitur sanctorum ingressus,
qui ab operibus misericordiae non fuerit alienus.
Suppresso pudore in auribus domini mei id persuaserim,
non mea tamen praesumptione, sed alterius
persuasione. Nequaquam tamen difficilis ad persuadendum
exstiti, faciei vestrae, sermonis, et totius
gestus insignia penes me retinens, nec me in humilitate
similem reperisse de filiis hominum conjiciens.
Non igitur ei scribere vereor, quem nisi malis et
superbis verendum non reor. Et de his hactenus.
Caeterum culpari non debet servus de contemptu
mandati, cujus mens et voluntas nulla negligentia