PL 202, col. 423

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

revocatur ab impletione voluntatis domini. Ex vestra
dignatione in mandato ab anno praeterito accepi,
quatenus Carthusienses fratres expeterem, et
de maturando negotio vestro eos commonefacerem.
Erat autem negotium, sicut scitis, quatenus ad vos
mitteretur frater Rogerius, ad locum ordini illorum
in partibus vestris perquirendum et praeparandum.
Disposuerat namque in animo vestro plena et perfecta
charitatis effusio, nova seminaria de omni
genere sacrorum ordinum seminare provinciam vobis
a Deo commissam, ut exinde fructus, qui permanent
in aeternum, susciperetis; et manipulos
justitiae de laboribus eorum ad aeterna tabernacula
reportaretis. Jam non solum in herbam, sed in spicas
Cisterciensis sive Clarevallis ordo ibi multiplicatione

fratrum excrevit: nihilominus et religio
Praemonstratensis. Quia igitur gustavit et vidit prudentia
vestra, quod bona sit negotiatio ista, ad ulteriora
manum porrexistis, et de illo ordine, qui
quasi cherubin, sive seraphin, immediate residenti
agno, qui habet oculos septem et cornua septem,
in throno gratiae accedunt, gazas vestras exornare
voluistis. Ecce factum est ut imperastis. Acquievit
sanctus Carthusiensium fratrum conventus justis
petitionibus vestris. Equidem res impetratu difficilis,
sed quis vobis negaret, quod forte Spiritus
sanctus in sancto templo suo suggerebat? Certe
nec illi, nec nos diffidimus, servum suum fidelissimum
et amicum Domini vos possidere, cujus famam
et opera tam praeclarissima reclamat mundus. Quod

coepistis tam sancte, tam avide, tamque quodammodo
intemperanter prae desiderio animae, sic effectui
mancipate, ut melior sit finis orationis, quam
principium. Valete.
EPISTOLA XXI. AD HENRICUM BELVACENSEM EPISCOPUM.
[I, 24] Domino et Patri suo charissimo HENRICO,
Dei gratia episcopo Belvacensi, frater PETRUS
Cellensis abbas, salutem.
Plus satis egena est beneficiorum recordatio, cujus
titulus non inscribitur saltem verbotenus gratiarum
actio. Proinde stylo ferreo in ungue adamantino
profundae memoriae mandavi manipulos liberalitatis
vestrae, ut nulla capitis vertigine vacillare,

nullo temporalis revolutionis diluvio absorberi, nulla
denique oblivionis rubigine valeant offuscari. Clarum,
novum, et recens penes me retineo semper
beneficium acceptum. Quo animo gratiosus cum acciperem
ferebar in dati et dantis devotionem, eo in
illa senescentis gloriae defaecatione mutato, robustius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.