PL 202, col. 424

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

praeparor ad obsequium, verius eliquesco in amorem
benefactoris totum animi balsamum. Superaccessit
dono vestro vultus hilaris, animus gratus, modus
honestus. Et manus quidem larga in beneficium totam
se expandit, sed voluntas, in circumstantiis doni
se supermensuravit. Quid enim fuit convocare dioecesaneos
abbates et priores? Quid iterum indicii
amoris expressit tam benigna personae et negotii
nostri commendatio? Quis non est admiratus tam
despectam personam a fratre regis sic honorari? ab
episcopo Belvacensi sic amplecti? a tanto homine
tantillum monachum sic nominari? Non sustinui
quae de me supra efferebantur, prae ruboris verecundia,
imo pro veritatis conscientia, quae admonebat
me non esse illum de quo talia dicebantur, fugi, recessi,

sed non longe, quia majora pati cogebar instanti
necessitate. Necessitate revera pallium erubescentiae
rejeci, cum amicorum fores ut acciperem
intravi. Certe accepi a multis multa, sed a nullo
tanta, quanta a domino meo. Vic i t notos, vicit alios
amicos, vicit omnes vicinos et summa doni, et modus
donandi. Non sum locutus, sed quia veni, optime
recessi locatus. Non enim beneficium rogando, sed
veniendo consecutus sum. Praevenit spondens lingua
rogantis linguam. Pepercit regia nobilitas teneritudini
frontis cito se in ruborem verecundiae
conspergentis. Haec omnia beneficia tua, domine,
signata sunt in thesauris meis. Quid ergo retribuam
Domino meo pro omnibus his quae mihi tribuit? (Psal.

CXV.) me ipsum sine dubio, non contra legem me liberum
in servitutem distrahendo, sed servum amicitiae
tuae in libertatem vindicando. Potius enim libertate
ista gaudeo, si servus tuus sum munere amicali,
quam libertate qua sum alienus ab officio serviendi
tibi. Valete.
EPISTOLA XXII. AD EUMDEM.
[I, 26.] Domino et Patri charissimo HENRICO Dei
gratia Belvacensi episcopo, frater PETRUS Cellensis
abbas, zelo zelari pro domo Dei Israel.
Hactenus in palaestra praelium ignave vires non
deposcebat egregias. Satis fidum erat equitare sine
lorica, sine lancea, sine gladio. Sed nunc qui habet
gladium tollat similiter et loricam. Ecce tempus,

ecce dies, ecce causa, ubi fortissimi Israel gladio accingi
debent super femur potentissime. Nam ecce
Philisthiim, qui secundum carnem in baculo arundineo
ambulant, de foveis occultae malignitatis erumpentes,
castra innumerabilia, castra fortia, castra
fulgurantia posuerunt. Octavianus princeps est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.