PL 202, col. 425

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

militiae, ne dicam malitiae hujus qui sine Deo, ut
dicitur, pro Deo vult regnare. Ecce ipse non velum
templi, sed tunicam Christi, non saccum mortalitatis,
sed soccum majestatis in Christo et Ecclesia
iterum rescindere nititur. Hoc abominabilius reputat
unitas Catholicae fidei, quam perfossionem lateris,
pedum confixionem et manuum Christi. De perfossione
namque redemptio, de confixione comparata
est nostra liberatio. Sed quid de scissione, de
divisione, de schismate, nisi anathematis vibratio,
animarum damnatio, morum depravatio? Ecce aqua
contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel. Tu vero,
domine mi, quid? Sta cum Josue, imo cum Jesu evaginato
gladio, dic omni transeunti: Noster es, an
adversariorum? [(Jos. V.)]
Habes Alexandrum, imo Petrum,

aut potius Christum, qui habet ministros Petrum
et Alexandrum. Quis timere poterit cum Alexandro
potentissimo? quis vacillare cum Petro supra
petram fundato? quis non superabit cum Christo,
cui data est omnis potestas in coelo et in terra?
Novi in te regiam animositatem, novi contra inflexam
injustitiam inflexibilem cervicem; novi ardorem
zeli. Age ergo pro dignitate officii, pro sublimitate
nativi sanguinis, pro religione ordinis, pro
debito Christianae professionis, quod debes et potes.
Multum enim debes: nihilominus et plurimum potes.
Satis dictum est sapienti. Sanum et incolumem
te custodiat manus dexterae Dei. Vale.
EPISTOLA XXIII. AD BALDUINUM NOVIOMENSEM EPISCOPUM.

[I, 25.] Domino et Patri charissimo BALDUINO, Dei
gratia Noviomensi episcopo, frater PETRUS abbas
Cellensis, non auferre sal foederis Dei sui ab omni
sacrificio.
Scriptum est: Honor regis judicium diligit [(Psal.
XCVIII)]
. Angeli autem Dei in coelo sicut sunt ministri
divinae voluntatis, ut fiat sicut in coelo et in
terra, sic aequissimi moderatores sunt divini honoris,
ut utrumque pedem regis sui, misericordiae scilicet
et justitiae, sic vestiant cum digno honore, ne
altero neglecto vocetur palatium domus discalceati.
Jam pene in terra nostra conqueritur justitia adversus
misericordiam, dum agrum justitiae nemo velit
excolere, neque pondus diei et aestus pro conventione

denarii diurni portare. Confluunt autem glomeratim
viri divitiarum et deliciarum ad amoena

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.