PL 202, col. 869

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

non sit experta humana luxuria. O caro tua, o caro
nostra! quis chaos tantum interposuit inter nos,
ut tua coelos vincat et superet munditia nostra,
quanquam consobrina sit et germana, corrumpatur
tanta immunditia, quantam non tolerat ulla patientia.
Quanquam autem de tam misera sorte peregrinandi
conditio me abesse non sinat; tamen lacte
tuo et sanguine Filii tui cubile mentis aspergens,
tam tuo suffragio quam illius patrocinio confido
eripi, et inter curiae tuae adolescentulas, saltem post
dignas poenas admitti. Nam vox illa tua tanquam
turturis castissimae audita est in terra nostra dicens:
Congratulamini, mihi desperationem excussit,
spem reddidit, animum erexit, ut qui malorum
conscientia depressus jacebat in auditu jucundissimae

vocis respiraverit, et quasi de gravi somno evigilaverit.
Vox enim, quae de coelo fit, non solum
mentem pulsat sed et adjuvat, pulsat ut se mens
advertat, adjuvat ut ad Deum convertat. Ad Deum
vero conversa ire properat. In itinere posita etiam
lassa clamat: Trahe me post te [(Cant. I, 3)]
, manum
tenens porrectam, exsultat; curremus, inquiens, in odore unguentorum tuorum
[(ibid.)]
. Perveniens, exsultabimus et laetabimur in te
[(ibid.)]
. Denique
proloquens pro his qui remanserunt dicit: Memores
uberum tuorum super vinum: recti diligunt te [(ibid.)]
.
Si omnes, a minimo qui vocem ejus audit usque
ad illum qui ad palatium pervenit, congratulantur
tibi, o domina nostra.
SERMO LXXV. DE EADEM BEATISSIMA VIRGINE.

Veni in hortum meum, soror mea sponsa, messui
myrrham meam cum aromatibus meis [(Cant. V, 1)]
.
Tam de gremio universalis Ecclesiae, quam de
utero virginis Mariae, alloquitur Christus utramque
dicens: Veni in hortum meum, soror mea sponsa.
Soror autem ejus est Ecclesia, quia et ipse conceptus
de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine; et
Ecclesia ex eodem Spiritu regenerata; sicut ipse
est Filius Dei unione personae, sic ipsa filia Dei
adoptione; sponsa quoque propter duarum naturarum,
id est divinae et humanae consensum communem,
seu cohabitationem indivisibilem. Virgo autem,
cum sit mater secundum carnem, neque soror,
neque sponsa appellatur, nisi secundum Spiritum;

unde: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei,
ipse meus frater et soror et mater est [(Matth. XII, 49)]
.
Domine, nihil difficilius quam te invenire: scio
quidem te ubique esse, sed clausa ubique occurrit
janua, quae te negat, quae te celat esse etiam ubi
es: etsi hoc multum est quod dixi, celat esse,
tamen verum est, non sinit vel praestat videre
quod es, aut ubi es, sol enim es, imo candor sole
clarior: impedit ergo ne videam aut mea caecitas,
aut tua claritas. Nil autem mirum si caecitas impedit
visum, quia privatio est; claritas vero cujus est
illustrare, qua ratione non ostendit illum a quo
habet, ut ostendere possit? forte quia rara, imo
quia nimia; habitat enim Deus lucem inaccessibilem.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.