PL 202, col. 874

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

sive pulvis, omnia quae ad se pertinent. Religiosa
dispensatione, mens quae angelos exspectat, quae
patriam suspirat, quae domum patris desiderat,
omnes animales a se motus elongat, et lugens se,
cinerem et pulverem vadum Jaboc, id est fluctuationem
saeculi et motionem carnis certamine laborioso
transit, et in hac aerumna tanquam inter sentes
interdum quiescit. Solutum denique a curis
saeculi et liberum occupans animum, angelus Domini
movet piscinae aquam, indicit conflictum, provocat
ad congressum rationis et sensualitatis.
Ebulliunt statim bonae cogitationes; hinc tanquam
unguenta pretiosa inardescunt, inde tanquam spinae
sub olla pristinorum incentivorum remordentia
susurria.
Concupiscit itaque caro adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem; unde Jacob, id est bellator,
iste cogitur dicere: Ipse ego mente servio legi
Dei; carne autem legi peccati [(Rom. VII, 25)]
. Item: Conversus sum in aerumna mea dum configitur spina [(Psal. XXXI, 4)]
.
Spinosa namque caro de spineto
suo profert spinas, sicut Ismael ludit cum Isaac,
affligens animam justam et compungens ad eliciendum
sanguinem qui est vita spiritus. Progrediens
siquidem de schola Epicureorum condit leges iniquas,
sed ut vivat secundum carnem, et non secundum
spiritum. Ait enim Apostolus: Si enim secundum
carnem vixeritis, moriemini [(Rom. VIII, 12)]
.
Econtra angelus, mens, ratio, intellectus in mente

altrinsecus stationem suam statuunt et rationi concesso
duello ad pugnam accingunt.
Fide igitur loricata ratio spumam aquae reputat
omnem voluptatem carnis, et fortissimis atque evidentibus
argumentis concludit non esse appetendum
quod in se habet enorme damnum et nullum
emolumentum. Voluptas carnis carnem consumit et
vermes nutrit. Unde Job (XVII, 6): Putredini
dixi, pater meus es, mater mea et soror mea vermibus.
Et Apostolus: Qui seminat in carne, de carne metet
corruptionem [(Gal. VI, 8)]
. Cohortes angelicae simul
et omnes sacrae paginae partem rationis roborant,
et carnem non prorsus defodiendam, sed aegrotantem
medicinalibus remediis relevandam indicant.
Hoc duellum sive certamen forte acrius insurgit,

cum relicto saeculo tanquam Laban perfido et astutiis
pleno spiritus redit ad Deum qui dedit illum.
Subito itaque gratia adveniente sicut pluvia in vellus,
ex recordatione suae fragilitatis aculeo divini
timoris compunctus homo totam humanae substantiae
farinam cribro districti examinis subtiliter concutiens,
et separans pretiosum a vili, non cessat
usque ad auroram suae et Dei cognitionis luctam
reciprocare, et modo ad Deum sursum spiritum
levare, modo ad ima et infirma carnis curam moderatam
deponere, Supra modum autem et rationem
temporis detinente impetus spiritus carnis
procacitate, nervum femoris motus imo spiritus
commotus percutit, et emarecescens nervus claudum
efficit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.