PL 202, col. 875

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

Duo pedes Jacob, id est carnis, sunt appetitus
edendi et appetitus generandi: pene etenim ad omnia
opera carnis deferunt et immergunt hominem
gula et luxuria; et quando aequis passibus inceditur
gula et luxuria, curvos non rectos habet gressus
homo, nec angelus infundit benedictionem, nisi
nervo contracto alteri pedi detraxerit effrenationem.
Detrahit igitur luxuriae actum licet non auferat motum;
esse namque absque omni motu luxuriae non
esset claudicare, sed angelizare. Pes itaque iste
remanet, sed decurtatus infra delectationem, vel
saltem infra consensum, omnino infra actum. Pes
vero gulae remanet appetitu et actu; non jam Jacob
prioris conversationis, sed Israel assumptae religionis. Nequaquam,
inquit, Jacob appellabitur nomen

tuum, sed Israel [(Gen. XXIII, 28)]
, translatus ad
Rachelis amplexus, ut videas voluptatem Domini et
visites templum ejus. Unde et in choris angelorum
de te dicetur: Ecce vere Israelita [(Joan. I, 47)]
imitatione, assecutione, congressione, contemplatione,
benedictione. Beatus Bernardus vere Israelita
est sancta conversatione, assidua corporis mortificatione,
pastorali instantissima sollicitudine gregis
sibi commissi, multiplicatione filiorum ex utraque
uxore, necnon et ancillis procreatione, virgarum
decorticatione in Scripturarum expositione in angelorum
contemplatione.
SERMO LXXVII. DE EODEM II.
Ecce vere Israelita in quo dolus non est [(Joan. I,
47)]
.
Ait Apostolus: Non omnes qui ex Israel hi sunt
Israelitae [(Rom. IX, 6)]
. Claudicat enim Israel nervo femoris
percusso, cum semen ejus dividitur in paleam et
gramen; nam qui fidem et devotionem pinguedinis hujus
olivae intactam et illibatam servaverunt, reputantur
in semine, et dicuntur vere Israelitae. Qui autem
mentiti sunt sicut opus olivae, et claudicaverunt a
semitis suis sequendo Baalim, et Deum creatorem
suum ignorando, de quibus dicitur: Israel autem
me non cognovit [(Isa. I, 3)]
, non habent partem in
benedictione Israelis, non enim manent in radice.
Rami siquidem sunt fracti, non sunt palmites manentes

in vite, in ignem ergo mittendi sunt. Horum
ergo merita solius subest scire Dei, cujus est Jacob
eligere et Esau reprobare; cujus est misereri quorum
vult, et reprobare quos ignorat. Spiritus itaque
Dei signans vestigia per quae transitum facit in
mentibus fidelium, singula hospitia ab itineribus
aeternitatis, singulas stationes fructuosae visitationis,
certas mansiones saluberrimae inhabitationis
gratiae suae, honestis intitulat nominibus et aeternis
illustrat remunerationibus. Oves enim suas vocat
nominatim et Moysi loquitur: Novi te ex nomine [(Exod. XXXIII, 12)]
;
et apostolis: Gaudete et exsultate,
quia nomina vestra scripta sunt in coelis [(Luc.
X, 20)]
; et Isaias (LXV, 15): Et servos suos vocabit
nomine alio. Virtutem igitur in medullis animae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.