PL 202, col. 883

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

quam amicis et servis in hoc testamento legavit;
et haeredes substituit, qui cohaeredes essent in
mensa, in judicio et in regno futuro. Ne quis autem
superciliosus libellum testamenti calumniaret,
et non jure, sed sola voluntate ductum, absque
ratione haeredes institutos reprehenderet, causam
et meritum praefixit, quare tantis muneribus apostolos
suos Jesus honoraverit. Vos, inquit, estis,
qui permansistis mecum in tentationibus meis.
Ecce labor, ecce opus, ecce fidei meritum, sequi
hominem pauperem et inopem; qui non habebat
ubi caput reclinaret; contra quem filii matris suae
Judaei pugnabant; cui Scribae et Pharisaei insidiando
invidebant; cui omnes detrahebant; cujus animam
quaerebant; quem de civitatibus suis frequenter expellebant,

magnae fidei magnique laboris erat. Haec
omnia Jesus tentationes suas vocat, quem nostrae
non tangebant tentationes, quia in carne ejus nullus
unquam surrexit stimulus peccati, in qua fomes
originalis mali non absorptus; non praecisus solum,
sed procul et ab ultimis finibus conceptionis et nativitatis
prorsus fuit relegatus; tam enim Jesu pleno
Spiritu sancto potuit accedere, seu penetrare motus
illicitus carnis, quam Deum depellere de sede
aeternitatis flatus Luciferi, quo aspiravit sedere in
monte testamenti in lateribus Aquilonis. Potuit tamen
tunicam mortalitatis assumptam perforare,
laniare, discerpere, et etiam exspoliando, cum permissione
benignitatis, et cum patientia incomprehensibilis
dispensationis detrahere.
Has malignorum Judaeorum influxiones, et insultationes
appellat tentationes suas. Vos, inquit, estis qui permansistis mecum in tentationibus meis.
Vos,
notat divinam electionem, quae elegit eos ante
mundi constitutionem. Qui permansistis, notat constantiam
et perseverantiam illorum. Mecum, notat
unanimem affectionem et specialem dilectionem. In tentationibus meis,
notat nihil inesse adulationis,
nihil fictae et effeminatae mollitiei, sed firmissimae
stabilitatis et probatae fortitudinis, quales fuerunt
Caleb, et Josue exploratores terrae, quales erunt
ad pugnam cum Gedeone; quales David constituit
consortes belli et principes populi.
Sequitur: Et ego dispono vobis sicut disposuit

mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super
mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos
duodecim, judicantes duodecim tribus Israel [(Luc. XXII, 29)]
,
grata quidem Deus acceptat obsequia,
sed non vacua, nec irremunerabilia, unde et
Laban ait Jacob: Num quia frater meus es, gratis
servies mihi? dic quid mercedis accipies. Habebat
autem duas filias, nomen majoris Lia, minor appellabatur
Rachel; sed Lia lippis erat oculis, Rachel
decora facie et venusto aspectu [(Gen. XXIX, 15)]
. Si
pio et puro intellectu discutiente penetralia hujus
litterae, gratia reseraverit; cantum consonum haec
cithara cum psalterio David modulabit, fratres suos
apostolos Dominus appellat, dicens: Ite, nuntiate
fratribus meis [(Matth. XXVIII, 10)]
; horum servitium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.