PL 202, col. 882
Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne
soporatos exsurgere admonent, et ad opera diurna
suadent, retardantes vero et pigritantes non simpliciter
excitant, sed voce increpabili ingeminant: Usquequo, piger, dormis?
tanquam si dicant: O piger,
ruinam domus minatur et tu dormis? fures
subintrant, et tu quiescis? ignis jam laquearia incendit,
et tu non sentis? Jam hostes in caput tuum
pugiones vibrant, et tu non percipis? jamjam guttur
tuum laqueo est constringendum, et tu non
expergisceris? jam adulter ad uxorem ingreditur;
et tu non aemularis? filii jam deportantur, et tu non
subvenis? Haec damna tibi dormienti obventura,
haec incommoda nisi resipueris, occursura: denique
etsi timor mali non excuteret, saltem lucri cupiditas,
si piger non esses, inflammaret.
Celebrantur namque in foro nundinae solemnes,
et non curris? pulcherrima praeparantur spectacula,
et oculos claudis? praeclara dividuntur spolia, et
nihil petis? grande et splendidum exponitur convivium,
et tu esuris? rex post triumphos innumerabiles
in conspectu populi sui coronatur, et tu non
convenis? regii thesauri universis indigentibus apponuntur,
et manum non porrigis? speciosus sponsus
sponsae, quae tota pulchra est, copulatur, et non
aspicis? Usquequo, peccator, dormis? O quantum
bonum perdis! o quantum malum incurris! Coelum
amittis, visionem gloriae Dei, beatitudinem sanctorum,
societatem angelorum, corporis immortalitatem,
animae felicitatem, paradisi amoenitatem. Et
quae pro his commutatio? fetor inferni, horror daemoniacae
societatis, timor infiniti mali, dolor cordis
et corporis, desperatio fortunae melioris, subjectio
pessimi tyranni, sempiterna renovatio supplicii.
Usquequo, peccator, dormis? nonne qui dormit,
perdit haereditatem? Quis est hic somnus, vel quae
haereditas, aut quis tam piger et somnolentus? In
Scripturis per somnum aliquando peccatum, aliquando
mors intelligitur; unde in Evangelio: Lazarus
dormit [(Joan. XI, 11)]
, subauditur in morte,
et Apostolus ad Thessalonicenses: Nolumus vos
ignorare de dormientibus [(I Thess. IV, 13)]
, hoc est de
mortuis. Alias vero idem Apostolus de somno peccati
sic: Qui dormiunt nocte dormiunt [(I Thess. V, 7)]
,
hoc est qui male agunt, tenebras quaerunt. Habet
autem mox quatuor vigilias, vel quatuor somnos:
primus somnus noctis, suggestio est inimici; adjungit
primo secundum, qui praebet suggestionibus
assensum, usque ad tertium non evigilat, qui malum
perpetrare non dubitat. Sepelitur in quarto,
cui dominatur consuetudo, etc.
SERMO LXXXI. DE APOSTOLIS.
Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus
meis, etc. [(Luc. XXII, 28.)]
Verba sunt testatoris illius, cui Pater suus dixit: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tibi,
et possidebis terminos terrae
[(Psal. II, 8)]
, ultimae
enim voluntatis, ultimae dispositionis, et supremae
distributionis paginam condens, bona sua tam filiis