PL 202, col. 890
Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne
suscepistis depositum: et sane sapiatis, quia tutius
est resignare sanum, quam simulata et ementita
custodia penes vos habere demolitum et male servatum.
Non vos alliciant emolumenta praesentium subsidiorum,
quia non sunt illa appetenda subsidia,
quibus aeterna mendicitas comparatur, quibus
aeternae miseriae, in quibus non subsistitur, commutantur.
Audite proinde explanatam, nec explanandam
quae hoc dicit, Dominicam sententiam: Fili hominis,
speculatorem dedi te domui Israel, usque sanguinem
autem ejus de manu tua requiram. Usque ad
nubes, usque ad sidera sacerdotalis dignitatis exaltatur
solium, sed in fine si ruinam fecerit deprimitur
usque ad gehennale sterquilinium, juxta illud: Elevans allisisti me
[(Psal. CI, 11)]
. Est in appetitu
elevatio, sit in aspectu mentis tam poenalis et damnosa
allisio. Ecce alter Deus in terris est sacerdos:
solvit Deus peccata, solvit sacerdos; benedicit
Deus, benedicit sacerdos; aperit Deus coelum, aperit
sacerdos; absolvit hominem Deus, absolvit sacerdos;
damnat Deus, condemnat sacerdos, Deus
Pater ineffabiliter Verbum de se genuit ab aeterno,
consubstantiale sibi; sacerdos et in hoc, sed a
longe, imitatur eum (quod tamen simplicius dicendum
et sobrie praedicandum est) quando divinissimis
in missa verbis prolatis, corpus illi verbo, quod
est Filius Dei personaliter unitum, conficit et propria
manu fidelibus populis in salutem distribuit,
sicut et Deus misit eum redemptionem populo suo.
Quae ista dignitas vestigiis sic inhaerere divinis,
et justitia praeeunte e vestigio sic in via ejus ponere
gressus suos? Quid ultra et quo ultra? omnia
insignia sua quae tradi debuerunt et potuerunt Ecclesiae
suae, et praecipue sacerdotibus, reliquit Dominus.
Sic enim Jonathan et David inierunt foedus
pacis et amicitiae perpetuae; sic Christus cum Ecclesia
sua, quam sicut ibi dicitur: Diligebat ut animam
suam [(I Reg. XXXVIII, 1)]
; nam animam suam
posuit pro ea. Dicitur etiam ibi quia exspoliavit se
Jonathan tunica qua erat vestitus, et dedit eam
David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium
et arcum suum et usque ad baltheum. Inclusive non
exclusive legendum est, usque; nam filius regis Jonathan
de palatio suo et gloria compassus puero
David, id est Ecclesiae, qui adhuc pauper et exsul
huc atque illuc fugitabat dum peregrinatur in terris,
tunicam suae humanitatis, quam vestiverat in dispensatione
incarnationis, tradidit pro ea moriens:
et corporis sui sacramentum in coena tradens; et
reliqua vestimenta, id est omnia quae gessit et dixit
in hoc corpore; et gladium suum, id est potestatem
ligandi et solvendi, sive praedicandi; et arcum, id
est Scripturam et Evangelium; et baltheum, id est
continentiam evangelicam de qua dicitur: Sint
lumbi vestri praecincti [(Luc. XII, 3)]
, sed nomen
suum Jonathan David nequaquam imposuit.
Christus vero nec nomen suum de gremio sponsae
suae tulit, sed pene omnia nomina sua absque
invidia communicavit; unde hic dicit: Fili hominis,