PL 202, col. 896

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

concupiscentia; captum a bestia, quo intelligitur
suggestio diabolica; et omne immundum, quo
generaliter manifestatur omne peccatum, non tangas
gens sancta. Dic potius cum accedis ad Sancta
sanctorum psalmum: Judica me, Deus, et discerne
causam meam de gente non sancta [(Psal. XLII,
1)]
; sicut enim divisit Deus lucem a tenebris, et
vocavit lucem diem, et tenebras noctem; sic gens
sancta lucere debet in medio nationis pravae et
perversae. Ut tamen honesta et religio sacerdotis
differat a filiis Belial, qui opera tenebrarum faciunt,
quantum distat ortus ab occidente, dies a nocte;
gens sancta de Spiritu sancto, quo regenerata est
et uncta; gens sancta de loco sancto (locus enim in
quo stas terra sancta est) gens sancta de habitu

sancto; vestes enim sanctae sunt, in quibus ministras
quas dedit Rebecca Jacob, cum patri porrigeret
cibum et potum, et benedictionem exposceret;
quas Moyses praeparavit Aaron, cum ad sancta ministraturus
procederet. Gens sancta de mensa sancta,
cui non communicabit alienus; gens sancta de
corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta;
gens sancta oculo columbino, manu tornatili, aurea,
plena hyacintho, pede vitulino, naso discreto, sicut
turris Damasci; ore veridico, de quo emissiones
paradisi prodeunt; auribus signatis, ne audiant sanguinem,
sicut hortus conclusus, fons signatus;
gens sancta ut sancta sit corpore et spiritu; sequitur: Populus acquisitionis.
Est populus acquisitionis, est populus distractionis;
est populus subtractionis, est et perditionis,
unde Apostolus: Nos non sumus substractionis filii
in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae [(Hebr. X, 39)]
;
populus acquisitionis quo pretio?
sanguine quanto? pretio magno, a quo? a Christo,
qui dedit animam suam pro anima nostra; qui dedit
carnem suam pro carne nostra. Ubi? in loco
horroris et vastae solitudinis, in loco crucis. Quomodo?
triumphando aerias potestates in corpore
suo super lignum crucis. Unde? de captivitate, de
morte, de potestate illius, qui habebat mortis impedium.
Ad quid? ad regnum: beati enim pauperes,
quoniam ipsorum est regnum coelorum; sed quia
duobus modis dicitur populus acquisitionis, sive

acquisitus sive acquirens, dictumque est de acquisito;
videndum est quid acquirens populus iste acquisitionis
acquirat.
Quid? Haereditate, inquit, acquisivi testimonia
tua [(Psal. CXVIII, 111)]
. Eia, fratres, ecce lepusculus
quem sequebamur ab initio hujus sermonis, videlicet
praecepta et testimonia Dei: attendite servum
acquisitivum, et acquisitivum, quem invenit
Dominus secundum cor suum: quomodo recognoscit
se servum devotissimum et Dominum benignissimum,
qui dicit: Si ego Dominus, ubi est timor
meus? en, inquit, ego servus tuus, nec semel, aut
in uno negotio, sed semper et in omni mandato,
ego servus tuus; ideo enim repetit » Ego servus
tuus, ego servus tuus. Nec ab heri, et nudius tertius,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.