PL 204, col. 1007

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

quae sua sunt [(I Cor. XIII)] , nihilominus discipuli
semper habent intueri vitam boni doctoris,
qui cum beato Paulo dicere potest: Imitatores mei
estote [(I Cor. IV)]
, ut deinde sumant in omnibus
exemplar necessarium conversationis suae. Illum
enim cujus adjutorio veritas fidelibus reseratur a
Domino, verbis simul et operibus dignum est ut
ipsi fideles super omnia visibilia diligant. Quod nos
certe, fratres Grandimontis, possumus dicere de
Stephano reverendissimo nostrae religionis pastore
primo. Quamvis enim ad fidei lumen jamdudum
venimus, tamen per hanc semitam justitiae quam
aggressi sumus, nullatenus recto calle transire
possumus, nisi ductorem sequamur, scientem vitare
cuncta periculosa divortia, sicut ovis quae pastorem

suum ad uberrima pascua ducere volentem,
herbis praesentibus inhaerens, sequi contemnit, aut
a lupis quandoque devoratur, aut tenuis atque deficiens
balando nescia quo tendat, exclusa remanet
ab ovili. Magna quidem salus omnium discretio
pastoris est, gloria discipulorum magister sapiens
est: tunc quoque solummodo parietes aedificii firmisunt,
cum a fundamento non discrepant, quod sapiens
posuit architectus. Summum igitur gaudium
nostrum, fratres dilectissimi, post fidei perceptionem,
sit bonum habere pastorem, cujus profecto
miracula incessanter oculis aspicimus, et indeficienter
manutenemus. Quae sunt enim alia tributa
nostra vel agriculturae magnae, aut ingens possessio
pecudum, sive quaestus per ecclesias, unde tot fratres

congregati in unum quotidie pascamur, nisi
pura fides ipsius? Nos mercedem lacrymarum atque
jejuniorum ejus percipimus; nos longae paupertatis,
quam indesinenter amplexatus est, fructus
tota die colligimus, ut videtis, ubicunque
transmutamur per obedientiam, non habentes sustentaculum
temporalium rerum, nec deficiendi
metum, cum solummodo exspectemus Dominum.
Quemadmodum igitur in illo proverbio dicitur: Cujus panem manducamus, ejus laudem teneamus;
propterea Domini misericordiam, fidei constantiam
Stephani pastoris nostri memoriter commendemus,
in quam per Christi gratiam salutem speramus
aeternam. Taceo quia nullus nostrum qualibet sapientia

sua hujus viam libertatis tentans arripere,
nisi clare praemonstrata et undique ab omni cupiditatis
servitute clausa foret ab isto Patre; vel
certe si quis tentaret, consummare nesciret, ut
videmus de pluribus in incepta paupertate non
perseverantibus. Unde jucundius memoriam hujus
patroni venerari debemus. Haec autem idcirco dicimus,
ut fratres benevolos reddamus, et attentos
ad legendum ea quae de praefato viro posita sunt in
hac scriptura, communi causa videlicet, quoniam
diligi non valet quod penitus ignoratur: fides enim ex auditu,
ut ait Apostolus [(Rom. X)] , praesertim
cum fides adhibenda sit relationi discipulorum illorum
a quibus ista audivimus. Veraciter namque
per visum et auditum cognoverunt a principio, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.