PL 204, col. 1008

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

adhuc superstites verborum suorum veritatem operibus
attestantur. Verumtamen si multa fuissent
apposita de perfecto viro Dei, quae non omnes imitari,
sed admirari possumus, idcirco tamen ea negligere
non oportet auditores; imo charius amplecti,
ut per haec fragilitatem nostram subtilius
agnoscamus, et mundemus aciem mentis in exemplis
tanti Patris. Tanto enim quisquis proficit in
Deum, quanto magis per bona alterius vilitatem
suam attendit. Et haec est in humano corpore membrorum
firma concordia, quia manus et pedes, licet
minime videant, diligunt tamen oculos per quos ad
necessaria diriguntur. Et nos quoque diligamus excellens
meritum venerabilis Stephani, quoniam ad
utilitatem omnium nostrum tanta gratia collata est

ei divinitus. Quisquis autem verbum veritatis audire
solummodo renuit, aut vix aut nunquam illud
operando servabit. Hoc autem pro eo dicitur qui in
hac stultitia detinetur. Sed Deo gratias agamus,
quoniam a fratribus remota est penitus hujusmodi
arrogantia. Porro quia tractatum per capitula distinximus,
ideo sententias breviter in serie lectionis
posuimus, ad intelligendam verborum seriem facilius,
et a modo propositum exsequimur.
Item alius titulus.
Cum omnibus hominibus ad cognoscendum et
diligendum Creatorem suum eadem gratia minime
sit collata, illi procul dubio celebriori memoria
digni habiti sunt, qui profusius divino afflati Spiritu,
moribus et doctrina clarius refulserunt, et in

Ecclesia Dei profuerunt amplius: de quorum immensa
multitudine unum habemus prae oculis, sanctum
Stephanum videlicet, primum post dominum
Grandimontensis ordinis Patrem, qui Redemptoris
sui sequens vestigia [(I Petr. II)] , paupertatem spiritus
in tantum dilexit, quod in terra nihil fere voluit
possidere: cujus virtutes referre opus est, ut credimus,
aliquibus profuturum; sed nostrae scientiae
tenuitas et tarditas ingenii ad ea nempe non sufficit.
Caeterum ipsius merita conversationis ejus proclamat
austeritas, et testatur exemplum conversandi
suis sequacibus derelictum. Quis enim nostris temporibus
devotius audivit Dominum in Evangelio dicentem: Qui non renuntiat omnibus quae possidet,
non potest meus esse discipulus
[(Luc. XIV)]
? Quis expressius

mancipavit effectui illud Jesu Christi consilium: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum,
et tollat crucem suam, et sequatur me
[(Matth.
XVI)]
? Porro nullius perfectionis evangelicae surdus
auditor, nullius justificationis divinae obliviosus lector,
ut Christum lucrifaceret [(Philip. III)] , ita omnia
dereliquit, quod non pecudes, non terrarum
possessiones, non reditus, non quaestus, vel aliquod
aliud unde sibi necessaria ministrarentur, in mundo
retinuit. Rebus itaque pauper et nudus, sed coelestium
virtutum thesauro praeditus, in fide ac dilectione
illius qui ait suis discipulis: Nolite solliciti
esse dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus,
aut quo operiemur? Scit enim Pater vester coelestis,
quia his omnibus indigetis [(Matth. VI)]
, sine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.