PL 204, col. 1009

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

sollicitudine et occupatione mundanae rei, coepit primum
quaerere regnum Dei et justitiam ejus [(Matth. VI)] .
Unde non immerito credendum est illum in terra
coelestem duxisse vitam, et frequentissime gustasse
manna absconditum, quod nemo scit, nisi qui accipit;
nec corporalis alimoniae nimiam potuit habere
penuriam, qui totam in Deo posuit spem suam,
sicut Propheta ait: Jacta super Dominum curam
tuam, et ipse te enutriet [(Psal. LIV)]
. Quod nos qualescunque
discipuli ejus, fide meritisque ipsius nobis
hactenus accidisse fatemur; et quia omnibus
paupertatis hujus propositum sequentibus ita semper
eveniet, confidenter credimus et speramus.
Scimus enim quantum fidelis est ille qui ait: Non
vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem
[(Psal. XXXVI)] .
Quantam autem gratiam ob fidei
suae meritum et carnis macerationem in conspectu
Altissimi vir iste adeptus est, ad eorum notitiam
qui divinae pietatis opera libenter audiunt, veraci
relatione narrandum suscepimus; sed ab ortu ejus
et infantia sumendum est exordium. De his tamen
quae in miraculis et dignoscendis fratrum cogitationibus
per eum Dominus operari dignatus est, pauca
dicturi sumus, ne forte incredulis veritas mendacium
esse videatur, et creduli ex paucis quae audierint
dicant quia omnia possibilia sunt credenti [(Marc. IX)]
.
Item alius titulus Geraldi venerabilis prior Grandimontensis VII, in Vita sancti Stephani confessoris.

Omnibus Christi fidelibus, divina permissione
Grandimontensis Ecclesiae minister humilis atque
indignus, salutem.
Ne miremini, dilectissimi, neque stultum vobis
videatur atque insipidum, si universitati vestrae
scribere praesumo, nomenque nostrum in initio hujus
scripturae ponendo, cum non hoc de jactantia,
aut inani gloria, seu aliqua intentione perversa,
sed voluntate bona et humili conscientia, in charitate
perfecta, ut credimus, suffulta divina gratia,
cum qua desideramus, qualiter beatus confessor
Stephanus, Grandimontensis ordinis institutor primus,
ab infantiae suae rudimentis Domino Deo nostro
fideliter servire proposuit, cujus vitae propositum

conversationemque admodum dignis laudibus plenam,
moresque sanctissimos atque miracula quae
Deus omnipotens sua benigna gratia per ejus merita
gloriosa operari dignatus est, in quantum Dominus
donaverit, volumus, si possumus, ut vera quorumdam
veridicorum relatione comperimus, et oculis
propriis perspeximus, sub brevitate fideliter scripto
commendare. Resipiscant igitur insipientes falsidici,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.