PL 204, col. 1010

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

oblatrantes et contradicentes veritati. Obmutescant
dico, quia Dominus verax est [(Rom. III)] , et
omnes viae ejus judicia et veritas [(Psal. CXVIII)] .
Ipse enim quaecunque voluit fecit in coelo et in terra,
in mari et in omnibus abyssis [(Psal. CXXXIV)]
. Et
quid mirum? omnia potest, quaecunque vult operatur.
Intelligant igitur et percipiant increduli et erubescant
infideles, quia Deus beatum Stephanum mirificavit,
et mirificando laudabilem reddidit, nec
voluit occultare diutius sanctitatem ipsius, qui velut
gemma latebat in sterquilinio oblivionis. Exsultent
et laetentur fideles Dominum timentes, vera
amantes, vana spernentes, mundana contemnentes,
eo quod Deus eis demonstraverit lumen veritatis, ac
lucernam quae abscondita erat sub modio, quamvis

videretur posita esse super candelabrum [(Matth. V)] ,
id est beatum virum Stephanum, quem Dominus
Deus omnipotens sua bonitate mirifica voluit universis
manifestari populis. Gaudete, inquam, vos
viri Grandimontenses, quibus Dominus talem ac
tantum pastorem providit, qui vobis fideliter ostendisset
veritatis viam, justitiae semitam, sanctae religionis
regulam, caste vivendi formam, vigiliarum
jejuniorumque observantiam, recte vivendi normam,
corrigendi mores disciplinam, amandi amplectendique
paupertatem constantiam. Haec sunt opera
pro quibus gaudere vos admoneo, et in quibus debetis
operam dare, quia vobis in his et aliis justitiae
fideique operibus exemplum praebuit. Amator

etenim fuit veritatis, sectator justitiae, et sanctitatis
fundator, et institutor optimae ac venerandae religionis,
nutritor castitatis, conservator integerrimae
virginitatis.
Quapropter vos admoneo, charissimi, quatenus
eum in quantum potueritis imitemini, sectando justitiam,
conservando patientiam, amando humilitatem
veram, tolerando paupertatem voluntariam ac
necessariam, habendo fidem rectam, spem certam,
charitatem non fictam. Haec sunt verae bonitatis
sanctitatisque opera, quibus exstitit adornatus atque
redimitus B. Stephanus Pater vester sanctissimus:
quem si audieritis et ejus viam sequi volueritis,
bona terrae viventium comedetis, et regem
gloriae in decore suo videbitis, cum ad regnum coeleste,

ipso beato Stephano ducente ac viam demonstrante,
perveneritis, procurante Domino nostro
Jesu Christo, cui est honor et gloria per omnia saecula
saeculorum. Amen.
Explicit titulus Geraldi venerabilis prioris septimi
Grandimontensis in Vita S. Stephani confessoris et
eremitae perfectissimi.
INCIPIT VITA SANCTI STEPHANI CONFESSORIS.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.