PL 204, col. 1013

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

Ut doctorem inveniret justitiae, ut patrem haberet
spiritualem, carnalis pater ad exteras nationes
filium duxit, nesciens quid faceret. Caeterum ille
sciebat, qui cum puero et de puero aliquid magnum
facere cogitabat. Egressus est enim puer
de terra et de cognatione sua et de domo patris
sui [(Gen. XII)] , ut inter gentes quas nesciebat, vivendi
formam disceret, ad quem postmodum maxima
multitudo hominum, vel de Ur Chaldaeorum
et Aegyptia servitute, ad terram promissionis et
virtutum montem ocius convolaret [(Gen. XI)] .
VI. De religiosis Calabriae, et vita, et conversatione eorum.
Florebat enim eo tempore in Calabriae finibus

justorum quaedam religiosa congregatio, tanto bonis
coelestibus uberior, quanto ab omni cura temporalium
erat remotior. Pecudibus, possessionibusque
ac universis rerum mundanarum occupationibus
ita penitus renuntiaverat, quod unde professores sui
ad tumultum saeculi revocarentur, non habebat. Et
ut dilatato corde per arctam viam quae ducit ad vitam [(Matth. VII)] ,
quicunque ad eam accedebant, incederent,
nullus in ea aliquid proprium possidebat;
sed, sicut in Actibus apostolorum legitur: Erant
illis omnia communia, et dividebatur singulis prout
cuique opus erat [(Act. IV)]
. Verumtamen nullos nisi
seipsos habebant ministros, ut major locum minoris
obtineret, et praecessor fieret ministrator. Corporalis

autem subsidii sollicitudinem solummodo
in Deum projecerant, unanimiter in claustro viventes,
et obedientiam humani generis reparatricem
pro suis viribus in omnibus custodientes; et quia
mundum sibi et se mundo crucifixerunt, et in cruce
Christi gloriabantur [(Galat. VI)] , operum praedicatione
testimonium perhibentes veritati, tantam apud
Deum et homines invenerant gratiam, quod et virtutum
gratia redundabat, et in cibis et vestibus humanae
naturae sufficientiis non carerent. Hoc itaque
propositum sapientissimus archiepiscopus Milo in
sermonibus quos ad populum faciebat jugiter commendabat,
et cum eorumdem Patrum aliquem videre
poterat, ut Christum in servo suo loquentem
audiret, omni postposita sollicitudine, totus ei vacabat.

Audiebat enim de conversatione eorum,
unde postmodum clericorum, laicorum, aliorumque
religiosorum vitam ad altiora inflammabat, proponens

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.