PL 204, col. 1014

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

eis exemplum istorum ab omni cupiditate, quae radix omnium malorum est
[(I Tim. VI)]
, caventium,
solisque coelestibus inhiantium.
VII. Qualiter appetebat virorum supradictorum imitari exemplum.
Cum igitur Stephanus jam pueritiae metas excedens
hunc sanctissimum virum in hujusmodi vita cerneret
adeo complacere, desiderio imitandi mores et
actus illius religionis attentius investigare studuit,
et fideliter memoriae commendavit. Fecerat enim
Christus Dominus in ejus pectore mansionem, et
ideo amore illius omnia deserere cupiebat, sed
qualiter perfecte id agere potuisset, tanquam prudentissimus
adolescens et Deo plenus, diligentissime
deliberabat.
VIII. De visitatione terrae nativitatis suae ac parentum suorum.

Eruditus itaque et nutritus a S. Milone, Beneventano
archiepiscopo duodecim annis, accepta
licentia ab eo, decrevit in corde suo quatenus visitaret
patriam et parentes suos; qui cum vidissent
eum, ultra modum laetati sunt et congratulabantur
ei veluti a mortuis surrexisset. Cumque ibi
moram aliquam fecisset, retro per Dei misericordiam
ad ipsum archiepiscopum redire disposuit.
Cumque Romam fuisset ingressus, comperit eum
viam universae carnis jam fuisse ingressum, et tunc
remansit apud quemdam prudentissimum virum
sacrosanctae Romanae Ecclesiae cardinalem, cum

quo in Romana curia per quatuor continuos annos
intrans et exiens, de diversis diversarum
religionum actionibus, et dispensationibus totius
Ecclesiae Catholicos viros saepissime disputantes
audiit. Cumque de omnibus quae spectant ad salutem
animae, et etiam ad saeculi salutare consilium
sufficienter edoctus fuisset, et conceptum desiderium
serviendi Deo ad exsecutionem operis animum
perurgeret, a Romano pontifice, cui bene notus
erat, devotissime petiit, ut ordinem quem in Calabria
observari didicerat, in remissionem peccatorum
suorum, quae, ut reor, pauca erant, sibi alicubi
observare concederet.
IX. Qualem se habebat apud Romanum pontificem.
Licet autem supererogare, si vel legere, vel audire,

vel desuper inspiratum esse contingeret, unde
primum bonum et mensuram confertam et coagitatam,
et supereffluentem [(Luc. VI)]
, redeunte Domino,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.