PL 204, col. 1017

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

vel sagimen nullo tempore conversionis suae sanus
comedit aut aeger. Caeterum, si quis scire voluerit
unde etiam illa tenuis substantia, qua corpus ejus
sustentabatur, illi aderat, praesertim cum diu solus
in eremo habitaret, nec exiret ad saeculum, revocet
ad memoriam quomodo Abdias prophetas Domini in
spelunca absconditos pro Dei amore pane pavit et
aqua [(III Reg. XVIII)] , et noverit quod nihilominus circumstantium
vicinorum charitas sola divina inspiratione
huic Dei servo deferebat. Qui enim Danieli
in lacu leonum incluso prandium misit per Habacuc [(Dan. XIV)] ,
qui per ministerium corvi et viduae
Eliam a famis liberavit injuria [(III Reg. XVII)] , qui
quotidie dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum
invocantibus eum [(Psal. CXLVI)]
, hominis tantae

fidei, quem ad se diligendum absconderat in abscondito
faciei suae a conturbatione hominum, non
potuit oblivisci [(Psal. XXX)] . Solis igitur intentus
coelestibus, alimenta corporis a devotione fidelium,
refectionem vero mentis et unctionem spiritus a divinae
contemplationis beneficio affluenter sortitus est.
XVII. De lorica ferrea qua induebatur.
Nam quomodo non gustaret quam suavis est Dominus [(Psal. XXXIII)] ,
et dulcedinis ejus stillicidia
stillantia non haberet [(Psal. LXXI)] , qui corpus suum
castigando et in servitutem redigendo per districtam
abstinentiam [(I Cor. IX)] , etiam lorica ferrea contra
carnis insidias et mentis lasciviam [(Ephes. VI)] tandiu
incessit armatus, quousque toto exsiccato corpore,

plenam de seipso obtinuerit victoriam. Ad
cujus eximiae perfectionis cumulum tanta parcitas
vestium, lectique accessit durities, quae cunctis humanae
conditionis facultatem cernentibus vires hominis
videatur excedere.
XVIII. De indumentis ejusdem.
Indumenta namque quibus super loricam induebatur,
nullo tempore augebantur, nullo minuebantur;
sed in hieme et in aestate ad repellendum
frigus et cauma aequalia semper erant et eadem.
XIX. De stratu ejusdem.
Stratus vero in quo post nimiam carnis suae fatigationem
ad quiescendum se modicum conferebat,
adeo durus erat et quieti contrarius, ut in eo dormiens

vexari poterat non foveri. Erat enim ex tabulis
ligneis instar sepulcri in terram consertis,
omni stramento, omnique lecti stramine carens,
praeter illam tunicam ferream quam semper ad nudam
gestabat carnem, et vilissimum duntaxat habitum,
quo desuper manebat indutus; illa ad stratum
veniens secum afferebat, illa de strato surgens
secum deferebat. Eo absente, stratus ejus nudus
erat et vacuus; eo praesente, talibus culcitris talibusque
linteolis erat ornatus. Sed quis ad haec non
miretur? quis non obstupescat? Siquidem, ut verum
fateamur, parcus in cibo, parcus in lecto, parcus
in somno fuit.
XX. De perseverantia in divinis officiis.
Exceptis etenim ecclesiastici officii regularibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.