PL 204, col. 1018

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

debitis, agenda videlicet dici et beatae Mariae, et
fidelium defunctorum, a prima die qua venit in
eremum, usque ad ultimum diem vitae suae, ordinem
de sancta Trinitate cum novem lectionibus et
horis canonicis, singulis diebus ac noctibus devotissime
celebravit.
XXI. De genuflexionibus ejusdem.
Numerum autem genuflexionum ejus, quas terram
deosculando, et cum fronte nasoque percutiendo
humiliter faciebat, scire non possumus, quem utique
propter earum saepissimam iterationem ipsum
etiam credimus ignorasse. Scimus tamen quod manibus
ac genibus in modum cameli carumdem assiduitate
genuflexionum callos contraxerat, et nasum
curvaverat in obliquum.
XXII. De psalmodia et orationibus ejus.

Psalmodiam vero et familiares orationes in tantum
amabat, et gratiam illius excellentissimae contemplationis
in qua Deus melius cognoscitur, tam
efficaciter habebat, quod nunc hujus dulcedine raptus,
nunc illarum occupatione detentus, frequenter
biduo aut triduo a corporali vacabat edulio; et
quia non potuit lucerna accensa latere sub modio [(Matth. V)] ,
longe lateque sanctitatis ejus opinio divulgata
est, et veniebant ad eum undique multi suae
salutis monita audire cupientes. Verum si pro eorum
colloquio quibus servata charitate deesse non
poterat, ea quae orando facere vel dicere consueverat,
statutis horis sive temporibus quandoque non

impleret, differri quidem poterant, non omitti. Postquam
enim ab eo qui advenerant recedebant, quaecunque
hora tunc esset, antequam comederet vel
dormiret, omnia quae de consuetis orationibus necessario
intermiserat, omni cum devotione restituebat.
Unde plerumque usque in crastinum nullum
sumebat cibum, Christi discipulorum imitator
verus, qui propter venientes et redeuntes manducandi
spatium non habebat. Purus igitur rigidusque
sui exactor primo suae conversionis anno,
humano carens solatio solus in cremo fuit; secundo
quemdam de saeculo in suam recepit custodiam
suamque disciplinam, quem alter postea subsecutus
est. His duobus solummodo diu comitatus
fuit: plures enim ad austeritatem conversationis

ejus accedere trepidabant. Verumtamen districtionis
suae regulam et mensuram possibilitatis ipse
nemini imponebat; sed quemadmodum inchoaverat
sibi quidem crudelis et asperus, aliis pius
longeque moderatior erat. Sciebat enim quod
secundum collatam sibi coelitus gratiam alius
alio fortior est, et non omnia possumus omnes.
XXIII. De prudentia quam habebat erga discipulos.
Nec quaerebat discipulorum suorum corpora necare,
sed vitia: unde tanquam fidelis dispensator et
prudens quem constituit Dominus super familiam
suam [(Luc. XII)]
, in cibis et vestibus, caeterisque
humanae fragilitatis necessitatibus, eis aequo libramine
indulgebat: hoc tantum ab eis exigebat, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.