PL 204, col. 1019
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
Dominum super omnia diligentes ei veraciter dicere
possent: Propter te mortificamur tota die, aestimati
sumus sicut oves occisionis [(Psal. XLIII)]
. Ac
postquam, disponente Deo, discipulorum ejus numerus
crevit, non quasi unus ex illis in illis factus,
sed minor omnibus illis [(Luc. IX)] .
XXIV. De humilitate ejusdem.
Nam, sicut consuetudo religionis est, in refectorio
ad mensas sedentibus et vescentibus illis, ille
humiliter humi residebat, legendo passiones sanctorum
vel Vitas Patrum, seu aliam aedificantem
scripturam, ut corporea alimenta capientes, illius
sententiae recordarentur: Non in solo pane vivit
homo, sed in omni verbo quod processit ex ore Dei [(Matth. IV)]
.
Legerat quippe, legerat, inquam, et
memoriae mandaverat: Quanto major es, humilia
te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam [(Eccli.
III)]
; et illud: Qui voluerit inter vos major esse, erit
omnium servus [(Matth. XXVI)]
.
XXV. De doctrina ejusdem facta ad discipulos.
Quam prudenter autem et quam sollicite de religionis
observantia, de morum maturitate et de
omnibus quae ad salutem animae spectant, quae viva
voce sanctorum sententiis et exemplis discipulos
suos, et eos qui cum eo loquebantur docebat, quemadmodum
in sententiis suis scriptum est, sub silentio
praeterimus. Nimirum ad ea evidentissima
sanctitatis ejus indicia festinamus, quibus fides
magis est adhibenda quam verbis. Quis enim novit
cogitationes hominum, nisi qui finxit sigillatim
corda eorum, et intelligit omnia opera eorum [(Psal.
XXXII)]
, aut cui voluerit ipse revelare?
XXVI. De cognitione cogitationum discipulorum suorum.
Cujus gratiae praerogativam ab illo Patre luminum
a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum [(Jac. XVII)]
,
tam efficaciter vir iste acceperat,
quod praesertim discipulis suis quid cogitabant,
et tentationes quas a diabolo patiebantur,
apertissime dicebat, et qualiter pravis cogitationibus
et importunis tentationibus viriliter resisterent,
tanquam pius pater et de salute eorum bene
sollicitus, eos instruebat.
XXVII. Quantam vim obtinebant orationes ejusdem apud Deum.
Frequenter etiam cum eorum poscebat infirmitas,
ne in hoc mari magno et spatioso hujusmodi
fluctibus submergerentur, suis eos orationibus juvabat.
Erant enim preces ejus tantae virtutis ante
Dominum, quod, ipso cooperante, ab ipsis daemonum
faucibus et pravis machinationibus hominum
captos poterant liberare: quod ut manifestum sit,
de pluribus miraculis, quae per fidem et orationes
ipsius Dominus operari dignatus est, hic breviter
duo narremus.
XXVIII. De milite per eumdem a quodam crimine liberato.
Igitur miles quidam generosus cujusdam immensi
criminis tenebatur reus. Hic enim, cum