PL 204, col. 1021
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
mentis vultu dissimulans, verbum quod incoeperat
minime praetermisit, dans fratribus exemplum, ut
non in miraculis, sed in solo Domino gloriarentur.
Deinceps completo sermone, fures ac proditorem
a vinculis quibus erant religati solvit, et cum fratribus
Deo et beatissimae virgini Mariae gratias
agens, tutos et liberos abire permisit.
XXX. De affluentia virorum ac mulierum venientium ad eum.
Veniebant itaque ad eum multi parvi et magni,
pauperes et divites. Erat enim celeberrimae opinionis,
omnibus proficiens, nocens nulli. Non enim
erat manus ejus extenta ad accipiendum et ad dandum
collecta, sed libentius conferens quam capiens,
spiritualem temporalemque alimoniam mendicantibus
laeto animo et hilari vultu liberaliter erogabat,
arguebat peccantes, et de peccatis suis moestos consolans,
quid agerent indicabat; justis pius, afflictis
compatiens, egenis misericors; omnibus pater
erat.
XXXI. De fragrantia miri odoris quae ab ipso procedebat.
Viri autem odoris fragrantiam cum eo loquentes
et astantes circa eum ex ipso procedere sentiebant,
cujus rei plures adhuc legitimi testes inveniuntur.
Quae profecto fragrantia non solum sicut sentientes
fatebantur et aliis praedicabant, totius suavitatis
auctorem in eo requiescere testabatur: verum
etiam, quantum nobis datur intelligi, meritum erat
quo integerrima virginitas et humilitas animae et
corporis, quae in eo eminebant, etiam in hac vita,
dum viveret, donabantur. Patientiam vero qua jejunando,
vigilando, frigus aestusque tolerando, crucem
Dominicam corde bajulabat et corpore, charitatem,
sobrietatem, discretionem, et hilaritatem
quibus cunctis indigentibus consulebat, seque praebebat
affabilem, longum est enarrare. Deus haec
omnia novit: nos enim per omnem narrationem
nostram, ea de ipso tacenda fore censuimus quae
nostri temporis fidem forsitan facerent haesitare.
Redolebat tamen adeo conversationis ejus sanctitas,
quod etiam supremos homines ad sui notitiam poterat
convocare.
XXXII. De adventu cardinalium Romanorum.
Excellentissimi namque cardinales, Gregorius
videlicet et Petrus de Leo, inter quos postmodum
de praelatione Romani papatus, ut notum est, schisma
fuit, cum a summo pontifice in Galliam missi
legatione sua in partibus Lemoviciniae fungerentur,
ad hunc virum Dei pariter convenerunt. Qui primo
vivendi formam quam habebat, deinde a quo eam
didicerat, vel si esset canonicus aut monachus seu
eremita, tandem cur in arido gelidoque monte, cur
in terra sterili et inculta, sine animalium et omni
temporalium rerum adminiculo, curam hominum
agere coeperat, diligenter quaesierunt.
XXXIII. De responsione beati Stephani ad cardinales.
Quibus ille, quemadmodum cunctis secum loquentibus