PL 204, col. 1022
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
facere consueverat, humiliter respondens,
de doctore suo venerabili Milone, Beneventanae
urbis archiepiscopo, primo mentionem fecit,
illum Christi sermonem in corde suo recogitans: Si ergo glorifico meipsum, gloria mea nihil est [(Joan. VIII)]
.
Sed cardinales de tam celebri viro
illum loqui audientes, in verbis ejus paululum haesitaverunt.
Sciebant enim illius sanctissimi viri obitum
longo retro tempore exstitisse. Quo agnito,
Dei servus ait: « Dubitatis super hoc, domini mei?
Certe si non festinaretis, et liceret auscultare
utrum vera diceremus, illico probaretis. » Tunc
illi usque ad ultimum verbum, quidquid ille diceret,
se libenter audire promiserunt.
XXXIV. De assertione cujusdam abbatis Lemovicensis ad supradictos cardinales pro beato Stephano.
Dicebat autem eis quidam abbas Lemovicensis
qui eos adduxerat: « Nequaquam suspicemini quod
iste Dei servus falsum proferat verbum: prius enim
permitteret amputari caput suum quam scienter in
aliquo mentiretur sermone. » Tunc ortus a principio
seriatim illis retulit qualiter in pueritia ad Beneventum
a patre suo ductus est, ubi a sancto Milone
duodecim annis educatus, hanc regulam didicerit,
de cujus etiam vita et doctrina mirabili multa
quae ipsi noverant interseruit. Quocirca eum vera
loqui cognoverunt, et quidquid ulterius dixerit,
laetabundi receperunt. Solutis ergo universis eorum
quaestionibus, quoniam quidem paratissimus semper
aut ad satisfactionem omni poscenti se rationem
de ea quam habebat fide et spe [(I Petr. III)] , in fine
locutionis suae subjunxit, et ait: « Itaque cum de
fallaci mundo, ducente nos Christi gratia, voluimus
exire, a Romano pontifice in curia ubi cum
quodam cardinali a transitu sapientissimi et sanctissimi
doctoris nostri archiepiscopi Milonis fueramus,
prout melius potuimus, nostram suscepimus
poenitentiam, et cum ipsius praecepto et obedientia
in remissionem peccatorum nostrorum hujus
paupertatis et abjectionis viam sequi proposuimus:
et si sanctos et laudabiles eremitas, quos per totam
septimanam absque corporali cibo divinae contemplationi
vacasse legimus, fragilitate nostra non possumus
imitari; tamen, quia a via publica aliquantulum
declinavimus, et fratres qui in Calabria sine
pecudibus et possessionibus Deo serviunt utcunque
sequimur, in extremo judicio, cum Christus venerit
judicare vivos et mortuos, ejus misericordiam
exspectamus. Et ecce vestibus monachorum et canonicorum,
de quibus interrogatis, non utimur, ut
videtis, quoniam etiam tantae sanctitatis vocabula
nobis non usurpamus. Nam canonicorum institutio
quae habet potestatem ligandi atque solvendi quemadmodum
apostoli, supereminet potestati monachorum,
ideoque, ut diximus, usurpare vitam illorum
minime audemus. Tanta namque perfectio ad regimen
ecclesiarum est necessaria, quod perfectos
earum rectores vix aut nunquam imitari sufficeremus,