PL 204, col. 1024

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

Judaeis. Unde? ab Jerosolymis. Cui? Joanni videlicet.
Ad quid? Ut interrogarent eum. De quo? Si
ipse esset Christus. Similiter et isti duo legati missi
sunt; sed a quibus? A viris religiosis. Unde? A
Lemovica civitate. Cui? Scilicet B. Stephano. Ad
quid? Ut interrogarent eum. Interrogatus est Joannes
triplici modo, utrum esset Christus, an
Elias, an propheta? quod totum, ut audistis, negavit
causa humilitatis, quamvis veraciter haec
omnia de se affirmare posset, si vellet, juxta testimonium
Scripturarum. Nam christus dicitur unctus,
et ipse unctus est oleo invisibili, id est repletus
Spiritu sancto, secundum Lucam, ex utero
matris suae; haec est unctio spiritualis de qua dicitur: Unctio ejus docet vos de omnibus
[(I Joan. II)]
.

Dominus autem Jesus suis discipulis, dum loquitur
de Joanne, dicit: Elias jam venit, et fecerunt
in eum quaecunque voluerunt, et si vultis scire,
Joannes ipse est Elias [(Matth. XVII)]
. Alibi Dominus
loquens ad turbas, interrogavit: Quid existis
in desertum videre? Prophetam? Dico vobis:
Et plus quam prophetam [(Matth. XI)]
. Similiter
autem et B. Stephanus requisitus est ab eis an
esset canonicus, aut monachus, seu eremita? Quod
totum, ut in superioribus dictum est, causa humilitatis
vitavit, ne videretur ab hominibus, quanquam
verissime totum de se profiteri posset. Canonicus
enim regularis interpretatur, et ipse juxta Evangelii
regulam, quae est caput omnium regularum, in

quantum valebat, vivebat. Monachus vero solus vel custos sui
dicitur; ipse solus quia in solitudine spirituali
locum sibi praeparaverat ad habitandum cum
Deo, ut dicere posset veraciter: Elongavi fugiens
in solitudine et mansi [(Psal. LIV)]
. Haec est solitudo
spiritualis de qua dicitur: Sedebit solitarius et tacebit [(Thren. III)]
;
haec est custodia sui, unde dicitur
monachus, id est custos sui ipsius. Unde dicitur: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita
procedit
[(Prov. IV)]
. Stephanus autem beatissimus
solus sedebat, id est quiescebat, et custos sui effectus
erat, quia de omni supellectili mundana nihil
penitus sibi vel discipulis suis retinuerat, nisi parum
solitudinis, in qua nimirum cum fratribus suis
Deo serviret. Eremita dicitur ab eremo, seu anachoreta,

id est remotus. Quis unquam amplius potuit
B. Stephano esse a saeculo remotior, qui nihil
sibi, ut diximus, in mundo penitus retinuit? Omnia
omnino pro Deo reliquerat, eremum colebat, quia
ibi poenitentiam nimis austeram die noctuque fideliter
peragebat. Et quemadmodum dicitur de Joanne,
dum deinde interrogarent illum quis esset, vel
quid diceret de seipso, cum non esset Christus, vel
Elias, aut propheta, ut responsum darent his qui
miserant eos, ipse ait: Ego vox clamantis in deserto [(Joan. I)]
.
Similiter et isti duo legati B. Stephanum
interrogaverunt dicentes: Quid ergo dicis de te ipso [(ibid.)]
,
cum fateris quia non canonicus aut monachus
vel eremita, quia his tribus ordinibus seu
gradibus fulcitur omnis vita religiosorum, quibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.