PL 204, col. 1025
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
humillima ratione, veluti Joannes, ut superius
scriptum est, respondit. Itaque cum de fallaci
mundo, etc.
XXXVII. Item de extollentia ejusdem.
Nunc igitur, dilectissimi, animadvertite et intelligite
qualiter divina bonitas sanctum suum majoribus
dignioribusque personis similem reddebat
verbo et opere. Attamen non aequiparamus Joanni
Baptistae, cui Christus Dominus tantum contulit
testimonium, quod inter natos mulierum eo major
non surrexit [(Matth. XI)] ; sed quia bonum nobis
esse videtur, ut comparatione actuum tanti prophetae,
quo nemo, ut asseritur, major, actus B. Stephani
dum aliquatenus in aliquo assimilari possunt,
amplius et melius resplendeant. Non enim contra
dignitatem prophetae loquimur, si ejus primitus
dicta vel facta ostendimus, et postea, utcunque
possumus, ei similem in aliquo B. Stephanum demonstramus.
Cum Joannes evangelista de Domino
Jesu Christo dicat, quod cum apparuerit, similes ei
erimus [(Joan. III)]
. Certe scimus quod Joannes Baptista
vestiebatur pilis camelorum, et esca ejus mel
silvestre ac locustae; Stephani erat esca, ut diximus,
panis lixivio confectus, sive pultes de siligine,
quas raro sumebat, vestis lorica ferrea. In his itaque
ostenditur austeritas prophetae, et austeritas
sancti confessoris. Benedictus Deus per omnia, qui
tales ambos fecit, et facere sic potuit. Amen.
XXXVIII. De perfectione ejusdem orationis et confirmationis erga discipulos circa finem.
Octavo namque die ab eorum recessu, hoc est
pridie Nonas Februarii, nullo adhuc tamen dolore
vexatus, ab exteriorum coepit vacare colloquio, seque
totum contulit doctrinae discipulorum suorum
et orationi. Scivit enim per Spiritum sanctum diem
sui obitus propinquare, voluitque eos in proposito
paupertatis ad quod venerant confirmare, et suis
apud Deum obtinere precibus, ut in eo semper
vellent perseverare. Cum autem de diligendo Deo,
de amanda paupertate, et de observandis institutionibus
quas eis fecerat, eos ardentissime commoneret,
accidit per Dei providentiam quod ipsi coram
eo unanimiter astantes dixerunt:
XXXIX. Quomodo conquesti sunt discipuli apud Patrem spiritualem.
« Sanctissime Pater, quandiu tecum fuimus, pro
tuo amore Deus nobis praebuit necessaria, sed post
mortem tuam quomodo vivere poterimus? Cuncta
nobis aufers temporalia, et unde sustentabimur? »
Ad haec pius Pater, in fide Christi firmissimus, sic
respondit:
XL. De responsione ejusdem ad discipulos.
« Deum solum vobis relinquo, cujus sunt universa,
cujus etiam amore cuncta pariter et vosmetipsos
reliquistis. Si amando paupertatem ei constanter