PL 204, col. 1026

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

adhaeseritis, nec ab hac veritatis via declinaveritis,
ipse juxta providentiam suam, qua mirabiliter
gubernat omnia, vobis quod expedire noverit,
largietur. Si vero (quod absit!) amando temporalia
ab ejus amore recesseritis, nolo vobis relinquere
unde ad ipsum impugnandum pascamini. Sciatis
autem pro certo quod in hac solitudine fere quinquaginta
annos complevi, quorum alii in magna
egestate, alii in magna fertilitate transierunt.
Divina vero bonitas sic semper ad mensuram mihi
omnia contulit, quod in egestatis tempore nihil necessarium
defuit, nec in ubertate quidquam superabundavit.
Similiter vobis eveniet, si vitantes omne
superfluum, nam necessaria neminem [ f. nemo]
damnavit, in hac regula de Evangelio sumpta perseveraveritis. »

Cumque per quatuor dies haec et alia
quae in libro Regulae aliisque voluminibus scripta
sunt multo ferventius solito eis diceret, ita quod
manifeste cognoscerent loquendi gratiam ei duplicatam
fore, quinto die summo diluculo lethalis dolor
ejus invasit membra. Tunc in oratorium se portari
fecit, imperans fratribus ut divinum celebrarent
officium, suisque orationibus instanter Domino supplicarent,
quatenus in pace animam ejus susciperet
XLI. De transitu beati Stephani confessoris.
Tandem finita missa, post sacram unctionem,
post receptionem corporis et sanguinis Domini,
fratribus flentibus psalmosque cantantibus, octogesimo
aetatis suae anno, in ordine diaconatus, sexta

feria, sexto Idus Februarii dicens: In manus tuas,
Domine, commendo spiritum meum [(Luc. XXIII)]
, feliciter
migravit ad Dominum.
XLII. Item de transitu ejusdem.
Mox vero monachi de Ambasiaco, cum capellano
ejusdem vici et magna plebis multitudine,
ad cellae januam pulsaverunt, cum moerore clamantes
et dicentes: « Boni viri, boni viri, nolite nobis
celare domni Stephani mortem. Vere scimus, vere
scimus quia mortuus est noster amabilis Pater. »
Janitor autem haec audiens, et volens eos a sepultura
removere, quatenus fratres tanti funeris exsequias
sine tumultu digne et devotissime celebrarent,
quasi consolando dixit eis: « Quid est hoc?
Dicitis quia mortuus est? Imo multo melius solito

illi credimus esse. »
XLIII. Miraculum pueri de Ambasiaco.
Cui sacerdos, qui cum monachis et populo venerat,
ait: « Domine, bene scimus quia mortuus
est. In vico etenim nostro puer quidam modo in
extremis positus ab heri et nudiustertius loquelam
amiserat, qui cum a matre sua exitum praestolante
servaretur, subito in haec verba prorupit: Video,
inquit, scalam lucidissimam, cujus altera pars coelum,
altera tangit Muretum, et angeli multi descendunt
per eam, ut animam domni Stephani Deo gratissimam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.