PL 204, col. 216

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

viriditas hilarescit; ita ut sentientes in eo fragrantiam
spei bonae exsultemus et laetemur in ipso, tanquam
in odore agri pleni, cui benedixit Dominus.
Nuper enim circa Dominici Natalis proxima sacramenta
de manu legati vestri vivificae crucis signum
pia devotione suscipiens, publicae solemnitatis gaudium
inopinatae laetitiae festivitate praevenit; ut de
ipso quoque merito resonaret: Gloria in excelsis
Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [(Luc.
II)]
. Ecce igitur pro eo coram vobis affectuosissimae
devotionis preces prona humilitate prosternimus,
rogantes ut terram suam, quam patrocinio vestro
ex fiducia multa commisit, memineritis, prout decet,
apostolici praesidii tuitione vallandam; quatenus
quisquis in eam aliquod fuerit in absentia principis

machinatus incommodum, indignationem vestram
se non dubitet incursurum. Nulli etenim justius
diligentia sacri apostolatus impenditur, quam
ei, qui tollens crucem suam, per tot maris terraeque
discrimina crucis Dominum imitatur.
II. Ad abbatem Buscalonem.--Optat Buscalonem venire Claramvallem, et rogat ut occurrat ei Altamcumbam, ubi Henricus abbas fuerat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.