PL 204, col. 226

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

declinavi conspectum, et evitavi colloquium, ne sui
hortatus accessu praeproperum aliquid et in posterum
corrigendum, vel committerem improvisus. In
omnibus his quid ego peccaverim, ipsi decernite,
nisi forte, quod non statim ad vestram pertuli primordia
causae notitiam, ut cum vestro fuisset consilio
per meipsum provide consummandum, quod
postmodum per abbatem G. pia noscitur temeritate
praesumptum. Verum, et in hoc mihi testis est Deus,
neque per me factum esse, neque pro me, quod
ipse domum illam temerarius occupavit, quam mox
exoccupavit exstinctus, ita ut si habeamus in eum,
quod movere possit ad iram, non desit tamen, quod
inflectat ad veniam. Maxime, quia leniter punienda
est culpa, quae de zelo religionis opus potuit suadere

discriminis. Ei ergo parcendum est et a vobis, quia
ut spiritualibus loquor, quod fratribus illis prodesse
voluit, vobis obesse non credidit. Nunc igitur, Patres
optimi et dilectissimi fratres, removete, obsecro,
a cordibus vestris iram, a nostro tristitiam; ne
qua inter nos radix amaritudinis sursum germinans
nuper initae charitatis jura corrumpat, vel fructus
uberes gratiae utrinque adolescentis impediat. Ego
enim vester sum in visceribus Domini Jesu Christi,
nullam vobis daturus offensam, praesto semper et
paratus ad gratiam.
XIII Ad Cabilonensem episcopum.--Congratuletur ei recens in pontificatum Cabilonensem assumpto: et coenobii Longivadi negotium quoddam commendat.

Sermo bonus egressus a Domino non indigne quidem
de vestra nos electione laetificat; quos in vestra
pariter dilectione sublimat. Gaudemus siquidem
ad altiora conscendere quos amamus; et eos
praesertim de quorum datur conversatione praesumere,
quod eis in signum gratiae, operationemque
virtutis, sublimis adveniant culmina dignitatis. Specialiter
autem ex vobis specialem sumimus in hac
promotione laetitiam; ubi ea materia exsultationis
offertur, per quam in arctioris amicitiae statum
praecedentis gratiae merita foederentur. Illa enim
Ecclesia vos suscipit in pastorem, per quam vos
mater ordinis est habitura pontificem; ita ut spiritualis

gratiae parentela in subditam lineam descendente,
habituri simus a modo viscera pii Patris, in
quo habemus hactenus simplicis benevolentiam dilectoris.
Caeterum et praedictae matri nostrae, sicut
bene confidimus, eo amplius assistetis, et sua in
omnibus jura servabitis, quo piae religionis aemulari
propositum ab ipsa infantia aetatis vestrae didicistis.
Devotis ergo precibus coelestis est vobis exoranda
potentia, ut operis hujus initia stabili salubritate
promoveat; et ubi multiplicavit pondus oneris,
amplificet et dilatet incrementa virtutis. Ut autem
haec ipsa incrementi vestri primordia laetis undique
fulciantur auspiciis, rogamus prudentiam vestram,
quatenus in negotio Longivadi et nostrae necessitudinis,
et vestrae memineritis honestatis, providentes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.