PL 204, col. 227

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

intercedentibus nobis, quod idem negotium ad domus
illius pacem et commodum dirigatur. Si quas
ergo vel nostras vel aliorum litteras habuistis, quae
praedictae domui exceptionem soluti contractus opponant,
eas nobis loco magni muneris redhibete,
facturi rem gratam et acceptabilem cordi nostro, si
domum Longivadi ab hujus litigii discrimine
liberetis.
XIV. Ad dominum Hyacinthum cardinalem.--Excusat se quod nondum ei honorem (per epistolam, ut opinor), exhibuerit.
Quaerendae familiaritatis et gratiae vestrae granditer
hactenus negligentes vestro nos omnimodis humiliamus
honori, ut debeat venia praerogari neglectui.
Procul autem suspicio universa contemptus;
Epistolas sequentes edidit domnus Martenius Thesauri Anecdot. t. I, col. 570, ex ms.
Claraevallensi
XV. Ad praelatum precatoria.--Commendat ei suum ordinem, ac praecipue domum Al.

Viro venerabili et amico suo Christiano R. Dei
gratia S. R. E. subdito, et Lausannensi electo, HENRICUS
Clarevallis pauperum servus, salutem et sincerae
dilectionis affectum.
Quod exhibitae quondam domui nostrae praesentiae
vestrae defuimus, grave exstitit nobis et molestum,
eo jampridem desiderio affectis, ut vestro ibi et
recrearemur affatu, et delectaremur aspectu. Det
nobis Dominus vicem recompensationis optatae, ut
quod tunc ex absentia nostra perdidimus, diuturnae
praesentiae fenore compensemus. Satis etiam cupimus
locum dari nobis et tempus, ubi et quantum id

quod intra nos affectibus agitur, tandem erga vos
affectibus comprobetur. De caetero memineritis,
quaesumus, spei nostrae, quam in eo potissimum, et
a vobis concepimus, et de vobis, quod ordinem
nostrum, quem dominus papa, qui est pater vester,
tanta pietate diligit et tuetur, vos quoque debeatis
haereditaria charitate diligere, nobisque in vobis
hujus muneris successorem exemplo et imitatione
tanti pontificis exhibere. Specialiter autem domum
de Al. iteratis vobis precibus commendamus, rogantes
omnibus modis talem vos illi exhiberi patronum,
ut eo felicius beatam se dixerit, quo singularius
ipsa sub umbra illius quem desideraverat requiescit.
Si qua vero inter vos et eam litis materia
emersit, vel causa dissidii, eo quod vineas quasdam

quas possidet, ad manus vestras credideritis revocandas,
competentes fratribus inducias prorogate,
donec loquamur pariter facturi terminum absque
termino charitatis.
XVI Ad episcopum precatoria.--Commendat ipsi monasteria ordinis sui in episcopatu Legionensi existentia.
Domino et Patri charissimo De gratia Legionensi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.