PL 204, col. 229

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

Odorata est enim in vobis odorem suavitatis et
gratiae, quasi odorem agri pleni, cui benedixit Dominus.
Quocirca rogamus et petimus, ut vos penuriam
fiduciamque ipsius miseratione debita contemplantes,
eam a latere vestro minime repellatis;
quatenus misericordia superexaltata judicio, eo
securius coelestia vindicetis, quo etiam indebite
terrena dimittitis. Sciat cum Ruth Moabitide ad
agrum se venisse potentis Booz, qui feminam alienigenam
et ignotam, non solum a colligendis frugibus
non abegit, sed etiam materiam sibi compendii
plenioris indulsit.
XVIII. Ad . . . --Excusat se quod non possit adesse assignata die ad terminandum Vallis-Lucentis negotium.

Ad diem quam Vallis-Lucentis negotio praefixistis,
libenter juxta vestrum beneplacitum veniremus,
maxime quia et ipsius domus affectio nos trahebat,
et vobiscum loqui de pluribus habebamus. Est autem
nobis eadem ipsa dies pro controversia Divionensium
monachorum, quam et vos cupitis idonea
celeritate decidi, apud Lingonas constituta, data
cautione paris compromissionis in arbitros, quos
ad terminandam causam decrevimus assumendos;
ita ut hoc ipsum quod Quinciaciensium abbatem,
in quem fuerat cum caeteris compromissum, subtrahitis
nobis pro negotio supradicto non modice
doleamus. Quod igitur alios duos abbates nostros ad

diem causae necessario retinemus, patienter ferte
deposcimus; maxime cum sine ipsis qui sunt arbitri
constituti in causa nostra procedere non possimus.
Si vero post diem illum memorato negotio
vestro aliqua nos velit opportunitas interesse, non
subtrahemus praesentiam corporis, quibus non absumus
instantia voluntatis.
XIX. De negotio ad abbatem Trium-Fontium.--Vices suas ei committit ad negotium Vallis-Lucentis dirimendum.
Dilecto et venerabili coabbati suo A de Tribus
Fontibus HENRICUS Clarevallensium pauperum suus
salutem et omne bonum.
Negotio Vallis-Lucentis nostram nos exhibere

praesentiam et mandatum domini Cisterciensis indixerat
et ipsa domus illius familiaritas requirebat;
quia vero dies eidem negotio praestituta, nobis quoque
fuerat pro Divionensium monachorum pacificatione
praefixa, coacti sumus ex propria necessitate
dimittere quod fraternae charitati cognoscimus nos
debere; verum quia non usquequaque in solvendo
quod debet qui per vicarii sollicitudinem idoneum
exhibet solutorem, interveniente abbate Vallis-Lucentis,
fraternitatem vestram vices nostras implere
deposcimus: cui tanto justius operis hujus vicissitudo
committitur, quanto diligentius omnem,
Deo auxiliante, cautelam redintegrandae pacis et
ordinis amplectetur.
XX. Ad papam precatoria.--Ut religiosos alienos et moniales de Bella Comba coerceat, quarum vicinitas pascua animalium Benedictionis-Dei impediebatur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.