PL 204, col. 230

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

Sanctissimo Patri et domino Dei gratia summo
pontifici, H., modicum id quod est.
Paupercula domus nostra, quae dicitur Benedictionis-Dei
in arido loco terrae sterilis fundata est, sed angusta
facultatibus et paupertate depressa, ut si sola
ei pascua defecerint animalium, continuo et ipsa pabula
deficiant animarum. Surrexerunt autem nuper
quidam diversae religionis et ordinis alieni, qui cum
habeant oves et boves abundantes in egressibus
suis, in exterminium paucularum ovium quibus

praedicta domus nostra suam consolabatur, utcunque
pauperiem, turmas varias et pecus multiplex
induxerunt; non solum alieni, sed et moniales
de Bella-Comba praedictae domus pascua etiam
suis graviter turmis incursant, et in confinio grangiarum
ejus novas aedificant mansiones. Quapropter
fratres nostri, qui de domo illa sunt, clementiam vestram
nobis intervenientibus deprecantur, ut per
apertas litteras vestras communiter ad omnes et
ad praedictas moniales specialiter destinatas; hujusmodi
importunitatis coerceatur excursus, sintque
patrocinantibus vobis pascua praedictorum fratrum
tam ab incursione libera, quam a mole novae illius
aedificationis exempta.
XXI. Ad praelatum.--Ejusdem argumenti.

Domino et amico charissimo Patrique reverendo
W. Dei gratia Lugdunensi archiepiscopo,
H. Clarevallis pater, salutem et modicum id quod est.
Filii vestri fratres nostri de Benedictione-Dei
novi gravaminis oppressione tristantur, eo quod per
multiplices alienae religionis et ordinis pascua eorum
peregrini gregis intrusione praeoccupantur, et
ad repellendas oviculas eorumdem fratrum turmas
sibi intolerabiles coacervant. Inter caeteros vero,
imo prae caeteris moniales de Bella Comba praedictos
fratres nova aedificatione molestant, et in confinio
grangiae suae recentis domicilii erigunt mansionem.
Quocirca rogamus et petimus, quatenus hujus importunitatis
instantiam vigor vestrae auctoritatis

amoveat, et filiorum nostrorum jura perire ab externis
non permittat.
XXII. Ad papam.--Ut pactum contra ordinis institutum a Fontanensibus fratribus initum cum Flaviniacensibus monachis commutet.
Domino papae.
Fratres nostri de Fontaneto a monachis Flaviniacensibus
assiduis contentionibus lacessiti, ad
quamdam pactionem pacis desiderio abducti sunt:
quam nobis inconsultis in gravamen et praejudicium
nostri ordinis admiserunt. Non enim patitur nostri
ordinis institutum, ut medietarias praestemus de nostris
laboribus functiones. Proinde rogamus obnixe

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.