PL 204, col. 231

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

clementiam vestram, ut fratrum simplicitati, prout
dignum vobis videbitur, succurratis, scribentes monachis
Flaviniensibus, quatenus illicita pactio,
quam nostri ordinis institutio non patitur, opportunae
conventionis placito commutetur. Praesertim
latorem vobis suppliciter commendamus, obsecrantes
ut eum in justis suis misericorditer exaudiatis.
XXIII. Ad principem precatoria.--Conqueritur de vexationibus domini Wangionis-Rivi.
Dum me in terra aliena peregrinum et exsulem
videam, divitiis et honoribus pristinis omnique propinquorum
auxilio destitutum me sentiam, hoc
unum mihi remedium ad consolationem senectutis

meae remanserat, quod omnipotens Dominus ad locum
dominationis vestrae, in quo mihi pacem et
securitatem promiseram, venisse me et mansionem
habere permiserat. Sicut enim ex corde vos diligo,
et sicut de pietate ac tuitione vestra plus quam de
homine confido; ita etiam praesumebam quod me
latitantem sub alis protectionis vestrae nullus malefactor
invaderet, quandiu vos Dominus salvum et
incolumem custodiret. Sed ecce, peccatis meis exigentibus,
expellere me de terra vestra satagit unus
de hominibus vestris, qui nec Deum reveretur, nec
vestram, prout oporteret, precem et praeceptionem
suam appretiatur. Dominus Wangionis-Rivi contra
folium quod vento rapitur ostendit potentiam suam

et stipulam siccam persequitur, qui miserabilem
canitiem meam absque miseratione jugiter insectatur.
Grangiolam illam quam mihi pauperes vestri
de Claravalle ad usum necessitatis meae tradiderant,
et cui construendae omnem sollicitudinem et operam
impendebam, ipse quotidie tam per se quam per
homines suos modis omnibus destruit. Oves et boves
omnemque substantiam quae in ea est depraedatur
atque consumit, fratres et famulos vel manentes
conviciis et verberibus afficere non desistit.
Denique tres equos nuper abstulit mihi, quos jam,
sicut audio, vendidit. Magistrum grangiolae conversum,
cum pridie iret ad forum Barri, in ipso itinere
publico non sine injuria vestra servi ejus
vapulaverunt, et equum illius abstulerunt. Si haec

vestra nobilitati displicent, imo quia displicent,
propter honorem vestrum compescite malitiam ejus,
et secundum potentiam vobis a Deo collatam cogite
illum ut et damna restituat, et pacem nobis de caetero
teneat. Alioquin oportet me fugam maturatam
arripere, et ab ista terra quam ex omni mundo ad
moriendum et quiescendum in ea elegeram, denuo
quasi captivum et profugum ad aliam transmigrare.
XXIV. Ad regem precatoria.--Commendat ei domum M. in Hibernia.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.