PL 204, col. 232
Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne
Licet vestrae majestatis aures multis et magnis
non ambigamus occupari negotiis, emergentibus
tamen fratrum nostrorum angustiis multiplicibus,
vos crebrius forsitan, quam in oculis vestris bonum
sit, pulsare compellimur. Considerantes tamen vos
ministrum et cultorem justitiae et aliquem nos ad
serenitatem vestram aditum habere, confidentes
pro filiis et fratribus nostris sub manu protectionis
vestrae degentibus secura fungimur legatione. Pro
domo ergo M. quae in partibus Hiberniae sita vestrae
subjacet ditioni lacrymabilem excellentiae vestrae
querimoniam proponere instigamur.
XXV. Ad socium amicabilis epistola.
Constat, charissime, quia longissimo terrarum
tractu ab invicem separentur mortalia et corruptibilia
nostra, adeo ut ad invicem nulla possimus ratione
accedere, ut de invicem loquamur, et invicem
consolemur, et pro invicem sollicitemur et oremus.
Sed profecto, si fideles in dilectione et veraces sumus
in sermone, spiritus qui vivificant omne negotium
peragunt, ipsi accedunt, ipsi de invicem
loquuntur, ipsi pro invicem orant et sollicitantur.
Quando enim mihi meus spiritus tui poterit oblivisci?
quando vel ad momentum recordatio tui et
dilectionis tuae circa me, et lacrymarum propter me
a visceribus meis poterit avelli? Charissime, invisceratus
es, non tam facile erueris; etiamsi assumpseris
pennas tuas diluculo, ut longius avoles
et habites in extremis maris, illuc te sequar spiritu.
Illuc te visitatione qua potero visitabo, oratione
duntaxat, et pia sollicitudine ad eum qui salvos
nos fecit propter certissimam spem quam habemus,
et salvos faciet propter verissimam rem quam
speramus. Denique, etsi in hoc corpore te visitare
non datur quemadmodum placeret, his tamen apicibus
te visitare non negligo, per quos veraciter insinuo,
quia talis in eis hodie, qualis eras cum a
nobis discessisti, charus utique tunc, et nunc non
minus charus. Acceptus tunc temporis, nec minus
gratus et acceptus hac die, et maxime quia, sicut ex
ore domni abbatis didici, te Domino acceptabilem
et hominibus commendabilem facis. His, obsecro,
mi, his, inquam, negotiis impliceris; his studiis occuperis;
his curis exercearis, quia fructus non erit
inanis, nec merces corruptibilis sed incorruptibilis,
si in his perseveraveris.